575
86 DE ALCHEMIA
tato, & tunc dimitte in igne aut furno quovsque ignis extinctus sit: & postquam
infrigidatum est, aperi tuum sal, quod erit vt metallum, & hoc fiat septem vici¬
bus & non minus.
Quid ualeat sal Alkali, & quomodo praeparetur.
Sal alkali est qui spectat ad artem istam, & quando bene praeparatus est,
tunc soluit omnes calces corporum in solidam massam. Natura eius est ca¬
lida & humida: Fiat autem sic. Recipe cineres quercus putridae in magna quan¬
titate, vel cineres clauellatos propriè, quę habentur ad pannos abluendos, & con¬
tere minutissimè, & accipe sextam partem de calce viua, & misce simul, & po¬
ne pannum spissum super tinam, & desuper pone cinerem cum calce mistum
quantum pannus capere potest, & funde desuper aquam feruentem, & cola in
lixiuium, donec totam amaritudinem extraxeris: & tunc deijce istum stratum, &
pone alium, & huic fac sicut priori. Habita autem tota aqua, mitte residere in
eodem vase vsque manè, (& distilla per filtrum) tunc decoque eam in caldario
donec aqua euanescat, & non det fumum: tunc permitte infrigidari, & erit la¬
pis durus, quod dicitur Alkali, id est faex amaritudinis: & tunc accipe hunc salem
& pone in ollam vsque ad medium, & pone non clausum in fornacem, & dato ei
in primo lentum ignem, quovsque bulliendo non insaniat (siue saliat:) Postea
da illi fortiorem quovsque totum rubescat & liquescat sicut cera, tunc defunde
cum forcipe in aliam ollam incontinenti, quia si aliquid tardaueris, non pote¬
ris effundere, quia citò indurabitur: & tunc habebis salem alkali album, quem
pone in vase vitreo in loco calido & sicco, quia si in loco humido poneres, sol¬
ueretur. Additio. Fiat autem aliter sic sal alkali. Recipe de cinere cuiusdam her¬
bae, quae dicitur Soda, & bene mole & bulli in ollam cum aqua, & fac transire
per caligam sicut claretum semel autm bis: deinde distilla per filtrum, postea po¬
ne in potto terreo nouo, & ad lentum ignem congela primò, deinde augmenta
ignem, quovsque bene congeletur: tunc ponatur in loco mundo & sicco. Alu¬
men faseolum dicitur alumen alkali, alofor, & cinis clauellatus, aut ex eo factum
Alumen iameni tere & solue in tribus libris aquae vrinae distillatae, deinde di¬
stilla per filtrum nouum, deinde congela album, postea tere super marmor, de¬
inde rora aliud marmor cum aceto distillato, & pone alumen illud tritum de¬
super inclinando marmor ab vna parte, vt cadat in vase vitreo aqua clara, &
terrestreitas maneat super marmor vt terra alba, & hoc fiat in loco frigido & ro¬
rido, & ponatur in vase vitreo bene obturato: hanc aquam potes congelare in
levissimo igne humido: & cum hoc alumine fixatur spiritus, & cum hac aqua la¬
uantur corpora calcinata.
Quomodo alumen albificatur & soluitur in aquam.
Accipe de alumine quantum vis, & pone vsque ad medium vel minus in
ollam, & claude vas, & pone in furnum, & primò da ignem lentum, & po¬
stea fortem, & permitte siccari per diem integrum in tali igne, postea ex¬
trahe quum fuerit infrigidatum, & inuenies alumen albius niue, quod serua, quia
ex ipso fit aqua ad album, super lapidem marmoreum in loco frigido & humi¬
do. Additio. Hoc modo dicto potest resolui alumen quodlibet in aquam, vel
terendo cum pauco salis armoniaci sublimati, vel positum ad dissoluendum su¬
per marmor, aut in fimo, aut in vapore aquae calidae, aut aliter.
Quomodo atramentum rubificatur, & soluitur in aquam.
Tramentum est terra nigra, odorem habens sulfureum quum crematur in
igne: mutatur eius color niger in rubeum per calcinationem, quem nun¬
quàm amittit de caetero. Recipe atramenti triti quantum vis, & pone in
ollam vsque ad medium, vel ad summum, & claude cum coopertorio, & argil¬
la li¬