575
ALBERTI MAGNI 99
De cucurbita.
Cucurbita est vas quod debet stare in aquam, vsque ad iuncturam firmatum
in caldario, vt non moueatur: nec cucurbita debet tangere fundum, quia
frangeretur, & cum aqua minuitur, infundas aliam scilicet calidam, & non
frigidam, quia vas frangeretur,
Quomodo calcinantur alia metalla.
Accipe laminas & calefac eas, postea linias cum aqua salis, quia sal corro¬
dit omnem humiditatem corruptam, quae est in corporibus, & pone ibi
vas fictile formatum in hunc modum: & imple laminis, & pone in furno
calcinationis super tripedem, & suppone carbones, & fac ignem fortem, & si
furnus clausus: & quum rubescunt, tunc extinguatur, ita tamen ne fluant: & in
tali calore permitte stare, quovsque per ignem destruantur: manè extrahe, &
quod calcinatum est abrade & serua, & quod remanserit iterum linias cum a¬
qua salis, faciendo donec calcinatum sit.
Additiones. Calcinatio Solis & Lunae fit per amalgamationem cuiusvis cum
partibus mercurij & salis communis ana ponendo super ignem lentum conti¬
nuè mouendo, quovsque mercurius euolauerit: deinde laua cum aqua tepida,
& per filtrum distilla, & inuenies corpus tuum in calcem redactum. Calcina¬
tio alia Solis & Lunae, & aliorum corporum habentur in Arist. de Perfectione
magisterij. Item calcinatio Solis & Lunae duplex habetur in libro fratris Roge¬
rij Baccon qui intitulatur, de Modo componendi medicinam per aequationem
elementorum, in capitulo de Calcinatione corporum, vbi etiam ponit calcina¬
tiones aliorum corporum. Calcinatio auri: Funde ipsum, & fac inde laminas
tenues, & imple crucibulum ferreum, & cooperi, & dimitte fundere cum sale
communi vel armoniaco aliquantulum praeparato & aceto mali granati, quia
per acuitatem salium & aceti teritur in puluerem: deinde pone in furno panis
per diem & noctem, & extrahe calcem rubeam citrinam, cui non est par.
Calcinatio argenti: Funde ipsum, & facias inde laminas, & imple crucibulum
ferreum, tum pone in crucibulo salem communem tritum aliquantulum, praepa¬
ratum, donec sit plenum: cooperi & funde, quia citò funditur beneficio salis: po¬
stea tere, quia etiam benè teritur per salem, & pone in furno panis per diem &
noctem vnam, & extrahe calcem Lunae, cui non est par¬
Calcinatio plumbi. Plumbum funde & extingue in aqua salis communis;
& aceto acerrimo albo, ita quòd sal sit aliquantulum praeparatus & solutus: po¬
stea extingue in hanc aquam quadraginta vicibus plumbum fusum, deinde po¬
ne (tritum) in ollam oppilatam, crudam, argillatam: sicca in furno panis per diem
& noctem: manè extrahe calcem niuei coloris ponderosam vt sal¬
Calcinatio stanni: Funde & extingue decem vicibus in aqua salis commu¬
nis soluti in aceto acerrimo albo, misto cum duabus vncijs mellis apum, dein¬
de tere & pone in ollam in furno panis per diem & noctem: extrahe calcem Lunę:
Calcinatio ferri: Tere & imbibe de aqua salis communis & aceto sorbarum
& mali granati, in quo soluatur sal, & sicca decem vicibus in cinere: post natet
cum trituratione forti aqua desuper ad mensuram quinque digitorum, & po¬
ne sub fimo decem diebus, & soluetur: postea congela aquam per diem vnam,
& erit tincta, deinde tere & pone in furno panis per diem & noctem vnam, &
habebis calcem rubeam sicunt sanguis: & est calx solis, quae dicitur crocus ferri.
Calcinatio aeris: Fac aeris laminas, suspende in aceto forti cum tinaculis in ol¬
la posita in fimo decem diebus, extrahe & rade quod inuenies, & hoc fac, do¬
nec finiantur laminae: deinde ablue cum aceto, & frica suauiter, & quando vi¬
deris aquam aceti optime viridem, cola per pannum, & faecem proijce, quae est
I 2