575
148 DE ALCHIMIA
ad creandum Elixir magnum. Tamen notare debes quòd sulfura creata ex cor¬
poribus imperfectis debent esse illuminata per tincturam Solis aut Lunae, id est
ex eorum oleo, quia alterius non habent opus (glossula. hîc veritatem dicit, & secre¬
tum maximum: nam docet ex corporibus imperfectis conficere sulfur, ex quo cum
altero fermentorum perficitur medicina secundum illud fermentum.) Item si
videres quòd tuum sulfur esset volatile & fumigans super lamina ardenti, aut su¬
per carbone, pone in cucurbita conuenienti ad sublimandum cum optimo &
forti igne toto vno die, quoad totum tuum sulfur sit sublimatum album vt nix:
nam quo plus sublimatum est, erit etiam maioris effectus: nam est sulfur & arse¬
nicum Philosophorum, quod nec ardet, nec foetet, nec comburitur. Et potes
creare tuum sulfur ex quolibet corpore per se pręterquam ex Saturno & Ioue
qui haebent suam rectam portionem mercurij, & illud quod eis conuenit aut o¬
pus est. Sed si vis creare de Luna & mercurio, aut de Sole & mercurio, aut de
Venere & mercurio, vel de marte & mercurio, poteris facere & per pondera ae¬
qualia. Sed magnum sulfur Philosophorum creatum est de corpore Solis & Lu¬
nae cum illorum pondere mercurij. (Et hîc nota ex quibus componitur magnus
lapis Philosophicus, & verum dicit: hunc docet facere Raymundus in suo Co¬
dicillo seu vade mecum, per eum transmisso ad Regem Angliae Eduardum, vt in
suo prooemio dicit.) Et quando congelata sunt, tunc debes ponere ad subli¬
mandum vt dictum est, & tunc sublimabitur & ascendet alte ad summum sul¬
fur album Philosophorum, & rubeum manebit deorsum, iacens demissum ad
fundum vasis, fixum, & fusum, totum vermilium tanquam rubeumvitrum, id
est, quòd quando sulfur Lunae est circulatum, debes imbibere de aqua corpo¬
ris Solis paulatim, & coquere de octo in octo dies, donec habuerit suum pondus
vt dictum est. Item aut ambo circulabis quodlibet per se, postea coniunge aut con¬
gela quod melius est: postea fac sublimare vt dictum est. Et sic ita bene com¬
pleueris caput istud de circulatione vel reductione. Nam videndo omnes
inquisitores huius artis, habebis sulfur album & rubeum ambo in vno vase, &
compleueris verbum Hermetis dicentis, quòd oportet descendere à caelo in
terram, & possidere magnas & altas geuerationes: Et ita feceris de aqua aerem
& de aere ignem & terram: quae tamen non dicitur terra, sed lapis caelestis & alti
pretij. Et ideò dicit Philosophus, lunge elementa quodlibet suo simili, nempe
terram aquę, & fac ex aqua aerem: & postea iunge aerem cum aere, idest oleum
cum sulfure & igne, si vis rubificare: quia ex oleo & sulfure fit totum secretum,
quod omnia metalla tingit in aurum vel argentum.
Modus faciendi oleum & tincturam.
Bone fili scias non opus esset vt te molestes in extrahendo oleum nec tinctu¬
ram nisi ex duobus corporibus perfectis: quia vt superius diximus, in illis est
liquor vnus, qui est vnum oleum, vna anima, vna tinctura, quae propriè di¬
citur lux & lumen illorum corporum, aut in album aut in rubeum: ex qua proprie
nostrum sulfur fit aut album aut rubeum. Et ideò est durabile & liquidum, quia
descendit à germine corporum liquentium, vt superius ostendimus. Et ita pari¬
ter ex ea met anima sicca, oleo vel tinctura, generatur nostrum oleum vel tin¬
ctura nostra per dissolutionem & putrefactionem, vt nunc dicemus. Scien¬
dum est quòd prius nostra corpora dissoluemus aut alba aut rubea, omne autem in
tali modo & forma vt supradiximus in capitulo primi Regiminis, & per eandem
met aquam omnia in tali forma & modo vt dictum est. Postea congela & con¬
uerte in vnum gummi nigrum vr dictum est: (supra per duo folia vel circiter.)
Quae