575
150 DE ALCHIMIA
De quarto regimine quae est fixatio.
Beate fili, nos habemus duo Elixir ad coniungedum, nempe vnum corpo¬
reum & vnum spirituale: vnum corporeum, id est illud corpus in quo opor¬
tet sequi naturam: quoniam oportet super vnum corpus fixum fixare vnum
spirituale, id est aquam, oleum, & sulfur: per quae totum completur mysterium, &
de quibus prouenit tota dicta tinctura: Quandoquidem sine dicta coniu¬
ctione & vnione illorum non possit mysterium compleri. Et quia omnia
debent ordine fieri & mensura, nos ordinabimus in omnibus illis rebus ponde¬
ra & mensuras, & coniungemus quamlibet speciem cum suo simili & cum or¬
dine suo. nam si nos ponimus oleum cum terra, aut ignem cum aqua, nos cor¬
rumperemus mysterium. Coniungito ergo & pone aquam cum terra, vt illam
reddat leuem, & conuertat in natura aeris, & postea coniungemus oleum: quo¬
niam oleum tingit & colorat aquam & terram, & facit eas fluere & fundi. Et
si est ad rubeum, adiunge ignem super oleum, quoniam illum colorat & dige¬
rit vsque ad quartum gradum: sed ad album non est opus igne, quoniam est com¬
pletum per tria elementa, quorum quartum complet totum mysterium: sed quia
sulfur non potest intrare intus in corpora, nisi mediante aqua, quoniam facit ma¬
trimonium intra corpus & animam, id est inter sulfur & corpus, pones ele¬
menta per ordinem vt hîc superius diximus: quia si plus terrae heberet quàm
debeat, materia non fundi posset nec tingere, & si nimis aquae haberet, faceret
spirituale, & si parum, durum, & brunum. Et si nimium aeris haberet, nimis colo¬
raret, si parum, non haberet colorem. Si nimium ignis haberet, combureret
misturam vel mysterium, si parum, non desiccaret bene omnes misturas. Diui¬
de ergo tuum opus per quatuor elementa, vt componas res tuas mensura & or¬
dine: Quoniam ad album pondus in genere est terrae pondera tria minus
quarta: aquae duo, & vnum pondus cum dimidio aeris. Sed pondera rubei
terrae duo pondera, & tres aquae, totidem aeris, & vnum pondus cum dimi¬
dio ignis: quoniam est calidior quàm Elixir ad album. Et quia in eorum na¬
tura inuicem nomina vsurpant, quoniam quando sulfur est coniunctum cum
fermento, appellatur terra, cuius post aquam in hoc nomen gerit spiritus, qui
est medium inter corpus & animam, id est inter corpus & oleum. Amplius di¬
co tibi, quòd nisi sublimes omne illud quod ponis in Elixir, neque aurum neque
argentum quod inde fiet, erit perfectum integrem. Et nisi corpus ponatur in Eli¬
xir, iam corpus non diliget spiritum vt debet. Et nisi praepares corpus quod
ponis in Elixir, nunquam aurum vel argentum quod inde fiet, erit habile ad o¬
pus. Et ideò oportet vt calx quae ponetur in Elixir, sublimetur, vt omnino sit
simplex & singularis. Sed vt haec res debito modo fiat, opus est vt in omni fer¬
mentatione, summa seu potestas rei aut corpus fixum excedat volatile, aliàs
compositio rediret in fugam: quia dicit Philosophus, Si proijciatur parum sul¬
furis super multum corporis, ita vt super illud habeat potestatem cito conuertet
eum in puluerem talis coloris quale fuit corpus super quo proiectus est spirirus.
De modo & compositione magni Elixiris.
Primò capies vitriolum, sal commune praeparatum, & mercurium mun¬
dum & purum, & incorporabis & sublimabis optimè bis, vel ter, vel qua¬
ter, qualibet vice nouam materiam, sed non tantum vt prima vice prope
dimidium (alij non diminuunt qualibet vice quàm quintam partem faecum)
&