575
RAYMVNDI LVLLII 153
iuxta eorum colorem. Et nota quòd omnes hi parui Elixires proijci possunt pro al¬
bo vel rubeo super mercurio congelato cum odore plumbi aut sulfuris com¬
munis, cinabrio posito in crucibulo (en claueaulx) & in horis sex erit fina Lu¬
na aut Sol, vnum pondus super decem aut viginti autem triginta vel quadragin¬
ta autm quinquaginta iuxta gradum aur marcham Elixiris.
De aqua Mercuriali huius capituli.
Benigne fili, super omnes aquas mundi, aqua mercurij necessaria est: Quo¬
niam si haberes omnes aquas mundi non potes cum illis transire, quia ista
claudit & aperit nostram artem, & secum portat clauem & seram: ideò cla¬
ram habes & secretam; & nulli reueles, quia esses excommunicatus à Deo &
maledictus, quia arcanum est & donum Dei: & Deus qui cognoscit & scit cor¬
da creaturarum, donat illud quibus illi placet. Facias ergo in nomine sancti Spi¬
ritus ita: Recipe libram vnam boni & fini vitrioli, & dimidiam libram boni &
fini salis petrae, & tres quartas mercurij bonae minerae: tere & incorpora bene
omnia simul, postea pone in cucurbita cum suo alembico bene firmato & luta¬
to ad distillandum super furnello in cineribus quoad omnis aqua & spiritus distil¬
lauerit & transierit bene spiritus custodiendo: postea sepone phialam quando
erit frigida & bene sigillata sine aere: quia sic erit distillata aqua & anima mer¬
curij spiritualis. Postea recipe mercurium qui erit in vase sublimatus tanquam
pinguedo (groas) diuersorum colorum, postea recipe libras tres boni fini
aceti (acetum testamenti Raymundi) aut aquae vitae, & intus pone libram vnam
vitrioli & tantundem salispetrae in cucurbita cum alembico bene clauso & si¬
gillato ad distillandum, quoad fumus & vis materierum transeat & distilletur in
dicta aqua vel aceto. Et in ea dissolue mercurium dictum superius sublimatum
& dicta aqua portabit secum gummam & spiritum dicti mercurij, quem de¬
pura, postea pone totum purum qui est dissolutus & depuratus ad congelan¬
dum per alembicum in balneo Mariae: postea desicca in suaui calore in sicco hy¬
pocausto: postea dissolue in anima dicti mercurij similiter ab ipso superius di¬
stillata. Et pone ad distillandum lento igne super cineribus calidis: & quando
bona aqua venit quę laminam dealbabit, recipe seorsim per se, & bene sigilla: &
postea proijce desuper primam aquam, & solue, & depura vt supra, & distilla: &
interim pone bonam aquam seorsim. Et ita fac de hac aqua tantum, vt satis ha¬
beas: postea distilla per se ter, qualibet vice bene sigillando, & per alembicum
in cin eribus. De hac vel cum hac aqua potes soluere omnia [sic] corpora & spiri¬
tus, vt diximus in capitulo de Tincturis. (glossula. Hîc est mercurij exuberatio
ita adnutriendum infantem nostrum, scilicet sulphur aut terram.)
De nonnullis abbreuiationibus Artis.
Carissime & perfecte amice, omnis abbreuiatio quae est in ista arte, est, vt
soluas corpora in aqua mercurij post eorum calcinationem, & postea di¬
stilla per alembicum. Fili, corpora soluta & coniuncta cum dicta aqua
mercurij, sunt conuersa in propriam aquàm mercurij, quae est magna aqua aut
alba aut rubea, quae dicta est aqua permanens, de qua potes fixare mercurium
aut ad album aut ad rubeum in Elixir perfectum, ita: Recipe vnam vel duas
vncias corporis calcinati, vt superius diximus in capite de Elixir, & per illam¬
met aquam mercurij ibi dictam dissolue tuam Lunam, & sublima, vt ibi
nos monstrauimus, ita vt vnum pondus Lunae habeat in sua coniunctio¬