575
162 DE ALCHIMIA
& confectum per elementa, & elementa per sulfur, & fuit lapis Philosopho¬
rum precij inaestimabilis, & congelauit argentum viuum sine numero. Et
amplius dicebant illi, quòd diuisim fieri potest de quolibet sanguine per se,
& congelare elementa, vt dictum est, aut per aes vstum, per nutritionem dul¬
cis caloris post eorum circulationem, aut de quolibet elemento per se, aut
per portionem ordinatam tam bene, atque per sulfur, per solutionem, &
congelationem ad quartam aquae partem, & est medicina inaestimabilis & c.
Et etiam nobis reuelauit eorum religiosorum vnus per suam fidem, iura¬
mentum, & per suum ordinem, vnum opus, vnde nobis fecit proiectionem
super mercurium, quod ita factum fuit.
Opus cum mercurio solo, & concordat multum cum Raymundo Lullio in fine sui
Vade mecum.
Sit mercurius optimè sublimatus cum sale communi & vitriolo, postea
cum sale armoniaco per quatuor vices, singula vice terendo omnia si¬
mul, postea repone suum armoniacum seorsum quod ascenderit, & ca¬
pe suum mercurium in fundo totum nigrum, & optimè incorpora vsque
ad brachiorum lassitudinem cum tantundem calcis corticum ouorum: po¬
stea pone ad sublimandum fortissimo igne, & suus mercurius fuit bene fixus
fusus in massam, postea dissolue in aceto distillato, & depura, & congela per
alembicum, postea pone ad soluendum super lamina vitrea in loco frigido,
vel in fimo, & separa inde quatuor elementa, nempe aquam per balneum¬
& ignem, & oleum per cineres: & quodlibet rectifica per suam quintam vel
septimam distillationem: & terram, & ignem per calcinationem & lauatio¬
nem cum sua aqua, & toties quovsque sit clarè lucens: & reduc suam aquam,
quoad totam ebiberit, & sit bene alba: tunc sublimetur, aut calcinetur, & laue¬
tur per suam aquam, quoad tota sua terrestreitas sit separata, & terra clara, & lu¬
cens, quàm incera & imbibe de suo aere, coquendo, assando, & sublimando
de octo diebus in vlterius, donec fundatur vt cera, & rubifica per suum ignem.
Si vis postea, fac proiectionem.
Alia regula, & modus alius operandi.
Vit quoque nobis reuelatum in ciuitate Mediolani per vnum Theologiae
doctorem & duos notabiles ciues opus tale, seu regula operandi, vt sequi¬
tur: Capiatur vitriolum, sal commune praeparatum, & mercurius: & sint
optimè sublimata quater aut quinquies, a rubricquam, & postea separa spiritum
per acetum distillatum, vt dictum est, aut per calcem (seu potius aquam) Iouis,
aut Saturni, & per acetum, postea fac aquam ex sale armoniaco ita: Prius op¬
timè sublimetur cum sale communi, postea facias aquam ita: Recipe sal petrae lib.
semis, alumen plumae tantundem, dissolue omnia in vrina per alembicum di¬
stillata lib. semis, postea fac totum distillare per alembicum, & quum aqua ve¬
nit clara & lucida pone aliam phialam, & recipe vsque ad consumptionem sui
spiritus, & in hac aqua solue sal armoniacum, & fac per alembicum distillare,
& bene tamen conseruare spiritus: & in illa aqua solue tuum mercurium & di¬
stilla per alembicum: & quum laminam dealbat, recipe separatim, & toties re¬
itera, qualibet vice soluendo cum ea aqua vel simili, qualibet vice dissoluere
depurare & distillare quoad totum distillaueris bene, & faeces tui mercurij,
& terram nigram proijce, & de ista aqua tantum fac, vt satis habeas. Postea
habeas de corpore Solari aut Lunari ita calcinato vt diximus, aut dicemus
parum post, & tantundem spiritus, id est mercurij hîc superius sublimati, &
optimè incorpora, & subtiliter super lamina vitri per quatuor aut quinque
dies, qualibet die octo horas, qualibet hora parum quiesce, postea tere, &
imbibe