575
RAYMVNDI LVLLII. 169
Lauacrum mercurij secundum Geberem: Sumatur patella vitrea vel terrea
& in ea mittatur argentum viuum super quod fundatur aceti parua quantitas, vel al¬
terius rei consimilis, quae sufficiat ad illud cooperiendum: postea mittatur
ad lentum ignem ne ferueat, & agitetur continuè cum digitis super fundum pa¬
tellae, vt diuidatur argentum viuum in similitudinem pulueris subtilissimi albi donec to¬
tum acetum euaporauerit, vel argentum viuum recedat: postea verò quod faeculen¬
tum vel nigrum videris ex illo emanasse, laua & abijce: & hoc iterata vice mul¬
tiplica, quovsque videris colorem terreitatis suae in clarum, mistum albo & cae¬
lestino colore perfici.
Alibi vidi sic: Tere mercurium cum sale communi in mortario vitreo, lapi¬
deo, vel ligneo, donec sal denigretur: postea separa salem cum aqua calida.
Ulterior doctrina de mercurio siue argento viuo: cuius primò ablutio quam
calcinatio & sublimatio ponenda est. Ipsum enim sic abluitur: Coque ar¬
gentum viuum in oleo per diem, & ablue ipsum cum aceto distillato, &
cum alumine, & cum sale armoniaco, & erit bonum. Si coxeris eum cum vrina
erit bonum & album vt speculum: quòd si illud quod cum ipso volueris praepa¬
rare non fuerit sublimatum, sublima ipsum. ablue ergo ipsum hoc modo, & est
bonum: & hoc est vt mortifices ipsum argentum viuum cum atramento & sale, &
sublima ipsum in aludel, cuius caput sit amplum & fundum angustum: deinde fiat
aqua vehementer feruens, & proijciatur argentum viuum in ipsam, viuificabitur enim:
proijce ab eo aquam, & operare cum eo: & si vis, sublima ipsum iterum: & si non,
vtere eo viuo sic: neque bonum est operari in aliqua re, nisi hoc modo. Rasis in
libro 61. de 70.
Sublimatur autem secundum Socratem sic: Sume ex mercurio libram vnam
salis armoniaci sublimati semel vncias decem, aluminis albi vncias decem, dra¬
chmam gypsi ad pondus omnium. Haec omnia super tabulam vitream posita
mista conterantur: deinde in panno posita cum calce super praedictam tabulam
fortiter exprimantur, donec particulatim cadant: & postea optimè conteran¬
tur super grandem tabulam, & desuper fundatur acetum rubeum distillatum,
& misceatur cum eis donec rubeum fiat sicut cinis. Haec omnia sublimabis cum
salegemma & talco bene tritis: aut si volueris, appone limaturam ferri: prolun¬
gabit enim eius sublimationem. Deinde, postquam acceperis eius humores, su¬
blima ipsum iterum, aut cum spongia sursum in capite, aut cum foraminibus
in capite, quod melius est: sintque foramina tantae magnitudinis, quorum ca¬
pacitatem repleat digitus medicus. Quumque puluis egredietur, fac ignem ve¬
hementem, qui sit in medio: sublimabitur enim: cum puluis cessauerit, remoue
ignem, & cum infrigidatum fuerit, aperi: & quod in scutum adunatum fuerit,
sume. Quòd si fuerit eius pondus cuius est sal armoniacus, vel parum minus, iam
completum est. Et si imminutum fuerit, quantum est tertia pars vel media, re¬
duc ad sublimationem, donec consumas totum salem armoniacum. Impossibi¬
le est enim quin aliquantulum argentum vivum cum eo sublimetur, reconde ergo ipsum.
Hic est enim eius sal armoniacus sublimatus. Reduc ergo vas illud ad ignem,
& claude caput optimen, & fac ignem maiorem, & sic dimitte per totum residuum
diei, post permitte infrigidari, & aperi, & accipe illud quod sublimatum fuerit,
& pondera. Et si est tantum quantum argentum viuum scias quod illud quod remansit
est faex: ipsum sume quod sublimatum est ex eo & repone, deinde tere faeces il¬
las & reduc ad ignem ad sublimandum, & quod sublimatur ex eis sume & con¬
iunge alij: hoc enim est argentum vivum sublimatum. Hoc fac ter: cuius haec est proba¬
tio, vt ex hoc argento viuo vncias quatuor sumas & salis armoniaci sublimati vnciam
P