575
172 DE MERCVRIO SOLO
tenet vcharic super ignem. Fumus Lunae congelat mercurium. Idem videtur de
fumo cuiuslibet metalli, quum eorum fumus sit ex natura sulfuris. Fumus mar¬
chasitae congelat argentum viuum. quod sic fit, Recipe marchasitae aureae, mercurij, salis, ana:
ea fac stare ad ignem lentum: deinde vigora ignem, & hoc fac per tres dies na¬
turales. Marchasita dicitur apud Gallos glace de staing , apud Germanos, Vis¬
semacque Plumbum solo odore congelat mercurium, quod sic fit: Accipe vas vi¬
treum & pone intus de mercurio quantum vis, quod vas bene sit lutatum cum
forti collo, & pone in vase terreo, in quo bulliat plumbum super ignem carbo¬
num à mane vsque ad mediam noctem, & in hagozo pone de sale armoniaco
cum hirco (puto cum sepo) quantum vis, quoniam tantum inuenies, vt sit mercu¬
rius pone drachmas quinque de puro, de quantitate plumbi curandum non est.
(glossa. plumbum de affidez, id est cerussa, & plumbum de alcosol, quod dici¬
tur anthymonium, & plumbum de lithargyrio, & plumbum de serenez & almar¬
chasita, haec congelant ipsum subito. Et res honae eum desiccantes sunt sal & a¬
lumen, & gallae, & cortices granatorum, haec subito stringunt ipsum), Calcantus
optime congelat mercurium, inquit Bacon Rogerius. Milium Solis bene tritum
sparge super mercurium, nam tenet ipsum super ignem. Si vis coagulatum durum
facere, accipę de puluere pumicis & salis gemmae, salis armon, ana, & fac quòd
super ignem recipiat mercurius fumum eorum, & fiet durus vt stet malleo: & fortè
hoc faciet ipso prius mortificato & non mortificato. Item mercurius restringa¬
tur sic, Accipe de scillis (siue thecis) fabarum cum frondibus & floribus, & extra¬
he succum, & cum eo laua mercurium in vase vitreo multum, & ita fiet mortuum.
Modus bonus congelationis mercurij cum odore stanni: Fundatur stannum
vt depuretur: post in ipso fuso ponatur forma ligni rotunda scilicet in modum
pistatorij, & quasi plani, & ponatur vsque quasi apprimendo ad fundum va¬
sis in quo sit stannum infusum, & quando est prope congelatum extahatur for¬
ma, & remanebit ibi concauitas formae, in qua subito ponatur argentum viuum quod
primò sit colatum per pannum lineum, & ligatum in panno lineo ponatur in
formula, illa cooperiatur & infrigidetur: quo facto extrahatur & iterum funda¬
tur stannum, & fiat vt supra, sed non mittatur in concauitatem cum panno, sed
sine, & tunc cooperiatur donec frigescat, & ipso infrigidato separatur cum di¬
gitis & vnguibus pollicis à stanno, & isto modo fiet eius congelatio, sed hoc
est pro albo. Aliqui post congelationem in stanno cum calce corticum aut ci¬
neribus interposita fundunt in crucibulo super ignem, & proijciunt in aqua
salis communis & vrina & aceto, & est pulchrum. Sed alij post congelationem
ponunt in canna longa ferrea mercurium cum calce ouorum & tartaro calcina¬
to & sale communi, & bene claudunt vas cum suo cooperculo ferreo: & bene lu¬
ta cum bono luto circa vas & pone in forti igne, & ita fac intus fundere, dein¬
de proijce in aquam salis communis & vrinae & aceti, & erit albus clarus, & po¬
teris inde facere vasa.
Malleabile sic fit argentum viuum. Ponatur stratus salis combusti vt supra: praepare¬
tur sal in crosolo, & imponatur mercurius vt supra, & circunfiat stratus salis prae¬
parati, & ponatur in forti igne per vnam horam vel minus, & extrahe, & erit
malleabile.
Calcinatur postea sic, Fundatur in tegula & semper agitetur, & sic dum erit
calcinatum totum, & longam postea faciat moram in fornace donee fiat al¬
bi coloris. Itera igitur sic, & omne complementum habebit: Accipe puluerem
lithargyrij & calcecumenon ana partem vnam, dictae calcis mercurij partes octo,
macerentur cum praedicta aqua vitrioli & pone in crosolo super fortem ignem
per vnam horam & plus, & erit perfectum. Soluitur autem sic: Fac capitellum
sale