575
202 ARISTOTELES
duas & dissolue ipsum in ea, & distilla per filtrum & congela cum igne leui sicut
scis, & sic itera sex vicibus, sed omni vice post coagulationem fac ipsum mora¬
ri in vase concluso in furno panis per noctem vnam: hoc facto decoque ipsum
ter, omni vice in duplo sui de aqua hac, Recipe seri lactis acetosi caprini partes qua¬
tuor, olei communis abluti cum aqua dulci, & per alembicum distillati, vel pinguedi¬
nis testudinis, quae melior est, mellis albi despumati ana, & omni vice coagula
& assa ipsum in furno panis qualibet vice sicut prędictum est. Tunc solue ipsum
per se in vase solutionis vt scis, vel in aqua animalis semel distillata, quod erit
factum die vna, & tuncdistilla per alembicum, & adde ei aequale pondus sui
de aqua aluminis (animalis) septies distillata per alembicum quatuor vicibus cum
aqua vel cinere, et tribus cum cinere sine aqua: Et tunc coagula cum vase coa¬
gulationis cum igne leui, aqua et cinere mediante, ita quòd tota aqua consu¬
metur vel coaguletur cum eo: tunc resolue ipsum ter, et omni vice distilla per
alembicum et coagula et proba ipsum super laminam ignitam, qui si fluxerit ad
modum cerę vel plumbi, factum est: si non, reitera super ipsum vltimum opus do¬
nec sic contingat, et tunc erit optimè praeparatum.
Aluminis iameni praeparatio
Accipe de eo separato partem vnam, & dissolue, & in vase solutionis cum
aqua animalis (seu vrina) semel distillata per alembicum & coagula: Et
tunc adde ei tantundem praedictae aquae animalis, & coagula insimul, sicut prae¬
dictum est in salibus, hoc est, vt to tum coaguletur cum ea, & sit prius septies
distillata per alembicum, quatuor vicibus cum aqua & cinere, & tribus cum ci¬
nere: tunc iterum dissolue & distilla praedicto modo per alembicum & coagu¬
la sicut scis in vase coagulationis, & ita fac donec currat super laminas: & erit
optimè praeparatum.
Aliter. Pone alumen iameni in ollam vitreatam & argillatam, & pone in
furno panis per diem vnam, deinde extrahe & tere, & imbibe cum aqua salis
communis soluti in aceto de vino albo & vrina pueri duodecim annorum: Sed
de sale & aceto & vrina aequalia sint pondera, distemperetur, et per pannum co¬
letur, et de hac aqua imbibe cum trituratione et desiccatione aluminis sameni
quinque vscibus, & erit nimis album: deinde pone in viscere (id est cucurbita
vel bocia) sub fimo per diem vnum, et soluetur, distilla semel, deinde congela
vt sit niuei coloris: deinde reconde, quia omni die potest dissolui citissime in
aquam claram: Et est vnum de retinaculis, tamen habet potestatem soluendi.
Et etiam eadem est praeparatio aluminis zucharini. Ex liber Emanuelis.
Vitreoli praeparatio.
Accipe de eo quantum vis vt prius, & ignias & extingue sicut praecepi
de Tutia in aceto, postea solue ipsum in vase solutionis cum tantundem
sui aquae vitae praeparatę: & cum bene solutum fuerit distilla per alembicum do¬
nec tota aqua distilletur rubicunda & clara, & tunc eam coagula: Et hoc opus
itera super ipsum, id est solutionem & distillationem, & coagulationem, donec
super laminam velocissimè fundatur, & tunc adde ei aequale pondus sui de o¬
leo aluminis rectificato cum suo igne: tamen sit oleum prius distillatum & re¬
ctificatum rubeum, tunc ambo, idest oleum dictum & aqua salis vitreoli rubi¬
cunda, & sal eius rubeum dictum iungantur insimul & rectificentur insimul se¬
mel, & erit optimè praeparatum.
Nitri praeparatio.
Accipe de eo separato quantum vis & funde ipsum & extingue septies
in aqua salis communis praeparati, & tunc contere ipsum & ablue à sale
cum aqua dulci, postea sicca ipsum & pondera & adiunge ei medietatem sui de
plum¬