575
DE PERFECTO MAGISTERIO 209
ter: in pluribus libris non pręcipitur vt ponatur super faeces suas, sed quòd bis
distilletur solùm, & erit factum: & tunc distillabitur aqua alba vt lac, quam v¬
sui reserua.
Additio. Liber duodecim aquarum ex libris Emanuel.
Accipe argentum viuum & mortifica ipsum cum rebus adurentibus, & per¬
uijs, scilicet cum sale communi & aceto acerrimo, alumine iameni, & limatura
ferri tribus aut quatuor diebus, deinde sublima septem vicibus super eandem
faecem: Deinde solue cum alumine iameni soluto in sale & aceto acerrimo ad
libitum omnia: & pone argentum viuum sic imbibitum sub fimo per quatuor, aliàs octo
dies, et vertetur in aquam claram, postea distilla semel, et proijce faecem nigram
quia per acuitatem salis aceti omnes partium superfluitates depurantur: et
reconde aquam vitae, cum qua fermentatur Elixir album; soluendo et con¬
gelando.
Secunda aqua. Accipe calcem Solis quae est fermentum Elixiris rubei, &
solue cum atramento prius soluto in sale armoniaco & aceto mali granati per
dies quatuor, & quando est dissolutum distilla semel aquam claram, limpidam
rubeam & citrinam & odoriferam: Virtutem habet tingendi & etiam conge¬
landi & soluendi beneficio salis: & haec aqua est fermentum Elixir rubei.
3 Accipe calcem argenti boni & solue ipsam calcem cum alumine iameni
soluto in sale & aceto acerrimo: postquàm solutum fuerit, distilla ipsam aquam
semel, quia est fermentum Elixir albi.
4 Stanni: Accipe calcem stanni, solue in alumine iameni & aqua salis com¬
munis, omnia solue in aceto de vino albo per quinque dies sub fimo. Deinde
distilla semel aquam claram & albam, quae habet virtutem soluendi & conge¬
landi, & ponitur loco argenti in albo Elixir.
5 Saturni: Accipe calcem plumbi, solue cum atramento & sale armoniaco
in aceto mali granati & sorbarum, quae sunt retinacula: & postquàm erit solu¬
tum in tribus diebus sub fimo, distilla semel: et ponitur loco auri in composi¬
tione Elixir, quia ibi sunt multa tingentia in Solem.
6 De calce peregrinorum. Accipe calcem peregrinorum & solue cum alu¬
mine iameni & zucharini solutis cum sale communi & aceto de vino albo per
septem dies: postquàm erit solutum, distilla semel aquam claram, subtilem, &
odoriferam: habet virtutem soluendi & congelandi: est fermentum Elixir albi.
7 Aqua gambariua: Recipe calcem gambariuam & solue cum atramento soluto
cum salè armoniaco in aceto mali syluestris, & postquàm per tres dies erit so¬
luta, distilla semel: quia per acuitatem salis & aceti tingit, soluit, & congelat.
8 De calcè ouorum: Accipe calcem ouorum gallinae & solue cum alumine
iameni & zucharino & sale communi: omnia solue in aceto acerrimo facto ex
vuis acerrimis per quinque dies, postea distilla semel per alembicum. reconde
aquam, quae valet ad Lunam loco aquae calcis argenti.
9 Lilij: Recipe florem et pista cum radice ipsius, et sit ad libitum de vtroque, et sem
per roretur cum aceto de vinò albo, quia melius et citius depurantur et subti¬
liantur per acuitatem aceti: cola & dimitte residere per tres dies, iterum cola,
& ita fac colando per pannum donec erit clarum: deinde claude cum oleo ab¬
luto per quinque dies, & distilla semel aquam claram subtilem & odoriferam
quae valet ad Lunam.
10 Florum papaueris agrestis rubei: Recipe flores illos, & pista cum aceto mali
granati, & sorbarum semper rorando, quia citius inde clarificantur, postea co¬
la per pannum quinque vicibus semper residendo, deinde postquam erit cla¬
ra, claude cum oleo abluto per quinque dies, & distilla per alembicum semel
S 3