575
254 DE MARCHASITA.
TRACTATVS DE MARCHASITA, EX QVA TAN¬
dem cum alijs dicendis fit Elixir ad album uerissimum.
MVLTORVM generum & multis in locis reperitur Marchasita
uulgo dicta, à Graecis autem Pyrites: est autem ex metalli genere,
nam cum plumbo mistum efficit notularum pro typis uirgulas. co¬
lor montium uel lapidum aut terrae, ubi reperitur, est purpureus fe¬
rè. inuenitur in primis supra ciuitatem Brundusij in Apulia propè
sanctum Iohannem de Migento, estque Marchasita argentea nigri coloris. Item
in partibus Romandiolae apud Britonorum inuenitur argentea Marchasita. Item
in Corsica prope quoddam castrum quod uocatur Canui in loco qui uocatur
Bagnaria, & est albi coloris multum ponderosa, nec funditur nisi cum magna
difficultate. Item circa Balnea de Porretta inuenitur aurea Marchasita. Item por¬
tatur alia ex Sardinia, ubi foditur uerum argentum in loco qui dicitur Villa de
Glexia. Inuenitur item iuxta maritima multis in locis, & praesertim loco dicto Sa¬
lucna. Inuenitur in Boemia Marchasita alba, ualde fusilis, & propem Bernam in
loco ubi foditur stannum, & stridet sub dentibus, & leuiter puluerizatur. Inue¬
nitur magna copia ubi foditur mercurius, & uocatur mater mercurij, estque talis
optima Marchasita albissima, ponderosissima, nec funditur nisi artificialiter. In
districtu Vincentię in terris illorum de Vinaria, & est glauca, & ponderosa ualde.
nomine igitur altissimi creatoris & Domini nostri Iesu Christi. Recipe Mar¬
chasitae argenteae lib. 1. & tere eam subtiliter, & impasta eam cum sale nitro
& sapone Gallico, ut sit sicut pasta, & eam repone in crucibulo ac funde ipsam,
& cum fusa erit proijce eam in aquam inferius scriptam, & hoc iteretur ter, & sic
erit optimè separata à putredine terrae.
Aqua uerò in qua debet proijci, sic fit. Recipe Calcis uiuae lib.i.salis gemmae drach.
4. aluminis rochae drach. a. aluminis zucharini drach.a.aceti optimi lib. 7. & sit
bene calidum, & soluantur alumina & sales & calx in ipso aceto, & per filtrum
distilletur, & in ea dicta Marchasita fusa proijciatur.
Modus componendi medicinam talis est. Recipe de supradicta Marchasita ita
praeparata lib. sem. & tere eam subtiliter & adde sibi mercurium sublimatum &
salem armoniacum sublimatum an. lib. sem. Modus autem praeparandi mercu¬
rium & salem armoniacum pertinentia huic operi, talis est. Recipe mercurium subli¬
matum quantum uis, & sublima ipsum cum sale communi praeparato, & erit sicut
crystallus: simili modo sublima salem armoniacum, & erunt optima: & sal quod
debet poni cum praedictis sublimationibus sic praeparatur. Recipe Sal commune quan¬
tum uis, & pone in aquam calidam ut bene dissoluatur, & dictam aquam distilla
per peciam panni linei uel filtrum, ita quòd sit clarissima, quam congela in uase
uitri uel terreo interius uitreato: supradicta terantur in mortariolo lapideo simul
& bene simul incorporentur sine aliquo liquore, & pone in ampullam uitri &
loca ipsam super furnellum, & da sibi lentè ignem de mane usque ad tertiam, uel
quousque humiditas sit consumpta, postea uigora ignem gradatim, tandiu quod sal
armoniacum & mercurius ascendant ad collum dictae ampullae, deinde permitte in¬
frigidari, & frange ampullam, & quod est sublimatum cum faecibus suis iterum misce,
& tere, & sublima, & hoc itera septem uicibus, semper miscendo cum fuis faecibus:
in septima uerò uice remanebit Marchasita calcinata albi coloris & fusibilis.
deinde accipe eam & serua in uase mundo uitri clauso bene.
Deinde Recipe Salis alkali lib. 10. & tere ipsum, & madefac cum modico aceto, & fac
pallas seu pilas ad grossitudinem oui gallinae, & ad solem siceare permitte, tunc po¬
ne ad decoquendum in fornace uitrariorum, uel alia simili fornace, & ibi dimitte
donec dictae pilae sint albissimae: tunc extrahantur de fornace, & in mortario lapi¬
deo conterantur, deinde habeas paratum acetum calidum ad libitum, & in eo sol¬
uatur