202
ROSARIVM
uiduum multiplicat formam suę speciei, et non alterius,
quemadmodum ex frumento nascitur, et sic de a¬
lijs, et in hoc exposui vobis omnes figuras. Cum
itaque egero cum vxore mea alba, pura & humida
& munda tactu, addo pulchritudini faciei suae, bo¬
nitati & virtuti suae, ipsa enim est obediens mihi,
vnde cum fuero iunctus cum ea nihil melius in mun¬
do nec aequipollens, ipsa enim inpraegnabitur &
germinabit, & erit sicut ego sum, in substantia &
colore, quoniam hoc magisterio multiplicatur se¬
men, ex me enim simile nascitur, sicut quando se¬
minatur vnum granum frumenti, nascitur, multi¬
plicatur, teritur, cribellatur, & fit panis ex quo vi¬
uit totus mundus, et fabricatur minera terrę ex me
nec deficit, quia donum dei est. Ego illumino ae¬
rem lumine meo, & calefacio terram calore meo, ge¬
nero & nutrio naturalia, plantas et lapides, & de¬
mo tenebras noctis cum potentia mea, et facio per¬
manere dies seculi, et illumino omnia luminaria lu¬
mine meo, & etiam in quibus non est splendor et
magnitudo, que quidem omnia ex meo opere sunt
cum induor vestimentis meis, et qui quęrunt me fa¬
ciant pacem inter me et vxorem meam. Itaque nisi se¬
paretur am me et misceatur mixtione inseparabili, &
hoc fiat quando extraxeris me partim à natura me¬
a, et partim vxorem meam à natura sua, et postea
occidatis naturas, et suscitamur resurrexione no¬
ua &