403
AD LECTOREM.
αἐνιγματικῶς tamen insinuauerunt. Quid enim aliud est, Vellus
aureum ab Argonautis ex Colchide petitum, quàm huius artis
indagatio & adumbratio. De quo Suidas alibi: τοῦτο δὲ οὐχʼ ὡς
ποιητικῶς φόνεται, δννα βιλίον ν ἐν δέρμασι γεγραυμένον. πόλιεχον
ὅπως δεῖ γίνεσθαι διὰ χημείασ χρυσός. εἰκότως οἱῶ. οἱ τότε χρυσουν ὡνο μα
ζον αὐτὸ δέρασ, δὰ τὴν ὀνελγε ιαν, τὴν ἐρ αὐτοῦ. Id est, Hoc autem non
ut ficticie dicitur, sed liber erat, in uelleribus conscriptus, conti¬
nens quomodo per Chemiam fieri debeat aurum. Merito igi¬
tur eius seculi homines Aureum uellus nominabant, propter effi¬
caciam, quae ex eo hauriebatur. Non datur uellus aureum laso¬
ni, nisi prius certos & periculosos labores obierit, hoc est, nisi pri¬
us πράξιν suis manibus exercendo didicerit. Frustra enim possi¬
det librum, de hac arte conscriptum, qui πράξιν ignorat. Caeterum,
periculosa nauigatio, difficultatem indagandae materiae lapidis
philosophorum (ut uocant) indicat. ea, quia telluris uicem ob¬
tinet, & metalli a est, à Marte metallorum deo, Ager martius
apellatur: & quia in igne purganda, praeparanda, & perficien¬
da est, ut sit idonea ad recipiendum semen, fingitur à Tauris
ignem spirantibus exaranda & excolenda. Hi Tauri fornaces
sunt, qui nisi rite constructi fuerint, & ignem continuum debi¬
ta quantitate exhibuerint, aut materia corrumpitur, aut uasa de¬
struuntur, & artifex odore noxio afflatur, aut incendio etiam pe¬
rit. Deinde Draco peruigil Argentum uiuum est. Dentes Dra¬
conis, sunt Mercurius sublimatus, quòd eboris candorem, os¬
sium duriciem, & incredibilem mordacitatem, non sine ueneno
possideat. Is dum sublimatur, in uase uitreo, galeae simillimo,
(Arabes alembicum uocant) excipitur: itaque dentes Draconis
lasoni in Galea afferuntur, ut seminis eos loco in agrum marti¬
um spargat. Nam Mercurius ex ea terra toties sublimari debet,
donec in ea figatur. Quod dum fit, hastularum modo è terra sur¬
git, quarum quaedam erectae, quaedam inclinatae, quaedam om¬
nino transuersae, & quasi iugulis hostium intentae, continue in
longum crescunt, ut moueri uideantur, & speciem confertissimi
exercitus iamiam accerrime confligentis exhibere. Ideo uiri
arma¬
aa 3