403
GEBRI. 243
proijcitur super tabulam minute perforatam super a¬
quàm frigidam, dictam aquam fortiter mouendo. Et
iste est modus noster. Hanc granulaturam dissolue in
aqua dissolutiua nostra, quae fit ex sale petrae & uitrio¬
lo, quantum eius medium, uel limaturam eius dissol¬
ue in aquam limpidam, Appone fermenti praeparati
tertiam eius partem, Extrahe aquam & redde, & hoc
septies. Et postquam reductum est in corpus affina per
suum examen, & gaudebis de hoc quod generasti. Et
quia pertractauimus de corporum imperfectorum ad¬
ministratione perfecta, nunc speciales regulas de quo¬
libet corpore dabimus, ueriores & certas. Primo
de Ioue incipientes dicimus. Postquam praeparaueris
louem & reduxeris eum, dissolue illum in aquarum a¬
cumine, quo dissoluto, ut praediximus, ad eius nouem
partes, adiunge de talk calcinato & soluto partem unam
aquas claras commiscendo. Hoc autem rectifica, a¬
quàm per alembicum septies, extrahendo & redden¬
do. Et cum ultimo rectificatum fuerit, da ei de aqua sa¬
lis petrae imbibendo & desiccando, & reduc in corpus
mundum, ignitionem & cineritium expectans. Si e¬
nim Argentum uiuum praecipitatum & dissolutum, cum
Luna dissoluta coniunxeris, & loui dissoluto, ut dixi
mus, apposueris, inuenies post reductionem corpus
nobile pertractatum, sub proportione praenominata.
Saturni autem regimen, completur eo praeparato
& dissoluto, cum tertia eius fermenti rubei dissoluti
quibus