1343
TVRBA
94
luxta hunc modum oportet vos naturas re¬
gere, videlicet hyeme soluere, Vere coquere,
aestate coagulare: autumno autem fructus col¬
ligere & tingere. Sin hoc potestis, vos ipsos re¬
prehendatis oportet. Insuper dicam de plum¬
bo rubificando: accipite aes, quod magister in
principio libri accipere iussit, & ponite plum¬
bum cum eo, donec spissum fiat: congelate,
desiccate, donec rubeum siat: hoc vtique est plum¬
bum rubeum, de quo dixerunt sapientes, aes
& plumbum lapis preciosus: miscete ea ęqua¬
liter, & assate cum eis aurum: & si bene rexeri¬
tis, fit spiritus ingens in medio spirituum.
Cum enim masculus foeminae coniungitur,
fit ipsa foemina, non fugiens, et totum spiritua¬
le compositum, & ex ipso spirituali composi¬
to rubeum, quod est mundi principium. Et
sic habetis plumbum rubeum, sine quo nihil
potestis facere.
SENTENTIA XIX.
MVndus. Inuestigatores artis scire vos o¬
portet, quòd philosophi in libris suis Gumi
multis nominibus nominauerint: & tamen ni¬
hil aliud est quam aqua permanens: ex qua qui¬
dem aqua lapis noster preciosissimus genera¬
tur. O quàm multi sunt gumę huius inuesti¬
gatores: et quam pauci sunt qui noscunt eam. Di¬
co vobis quòd guma hęc non emendatur, nisi
cum