1343
PHILOSOPH.
95
cum auro tantumodo. Et sunt quidam inuesti¬
gatores, qui licet inueniant applicationes, no¬
lunt tamen labores sustinere, quia simul et sum¬
ptus fiunt. Audite tamen vos me, et huius gu¬
mę applicationes enarrabo. Dico quòd guma
nostra fortior est auro, et qui noscunt eam auro
preciosiorem tenent. Aurum tamen honora¬
mus, quia sine ipso guma non emendatur. Gu¬
ma ergo nostra apud philosophos preciosior
est et nobilior margaritis, quia paulò auro e¬
minentior et sublimior est. Et inde est quòd
scribentes de ea nihil manifestè narrauerunt.
Si enim venditores cognoscerent eam, non vende¬
rent eam tam vili precio. Accipite igitur gumae
candidissimę partem vnam, et vrinae vituli albi
partem aliam, et de felle piscis partem, & de cor¬
pore gumi, sine quo emendari non potest, par¬
tem vnam, & decoquite per 40. dies: postea in
calido sole desiccate, donec conguletur. De¬
inde cum lacte feruenti, quousque lac deficiat,
coquite, donec siccus fiat. Denuò cum lacte fi¬
cus ipsum miscete et coquite, donec humor ille
desiccetur. Postmodum aqua pluuiali hume¬
ctate, assate postea, donec desiccetur: vltimò
aqua permanente imbibite et assate, donec in
tensissimę sit siccitatis. Iis peractis ipsum gumi
miscete, quae ex omnibu. parata est coloribus:
& coquite, donec tota vis aquę pereat, corpus
que totum desiccetur humiditate, imbuite ipsum