115
28
DE CHYM. MEDICAM.
derent, vel iure vllo culpent obscuritatem.
PH. Non repugno. tamen meo quidem a¬
nimo in scientiis docendis ea solùm vti o¬
ratione, ad quam solus aliquis Cabalista
tanquam natator Delius perueniat, non a¬
liud videtur esse, quàm homines ad lau¬
tissimum prandium inuitatos & mox ac¬
cubituros laruis spectrisque fictis expellere.
verùm ad eorum medicamentorum prae¬
parationes videndas oculi mei festinant,
quas ceteris omnibus praestantiores esse li¬
bri profitentur tui. CH. Adesdum igitur,
& in hunc zodiacum ingredere. PH. Ni¬
tidiorem locum non memini vidisse me.
sed quam ob rem vocas Zodiacum? CH.
Quia hîc animalium signaturae non illae i¬
maginariae Astrologorum, sed verae & vi¬
tales seruantur. volo enim duplicem inesse
vitam animalibus; vnam quę in se ipsis, alte¬
ram quae in nobis operatur. prima euane¬
scente, secunda obtinet imperium: nobisque
vel medicamentum praebet ad corporis al¬
terationem, vel ad eius nutritionem ali¬
mentum. PH. Verùm quandoquidem
me credulum esse non vis, animalibus mor¬
tuis vitam inesse denego. nam pari ratione
lapi¬