115
29
DIALOG. APOLOG.
lapidibus, metallis, atque astris inesse vitam
nullo quis negotio probauerit, atque bru¬
tis animam exhalantibus. Ego verò tripli¬
cem solam vitam agnosco; Rationalem,
Sensitiuam, Vegetatiuam: id quod non so¬
lùm Aristoteles, sed quaeuis Medicorum
natio ante Paracelsum natum defendit.
CH. Atqui in eo turpiter hallucinaris, A¬
theniensis. Nam Galenus tuus Libro 9. de
vitam aut nihil praeter vires esse meth. med.
disertis verbis asserit, aut virium actionem.
Si igitur vis insit animalibus mortuis, me¬
tallis, astris, lapidibus: quidni & vitam in¬
esse dixerimus? haeccine in Galeno feren¬
da opinio est, & damnanda in Paracelso?
Nonne etiam Hippocratesin suis De diaeta libris
passim notauit, vitae conseruationem per
alimentum fieri, declarationem per ope¬
rationes? sicuti igitur homo viuere dicitur,
quandiu actiones homini praedestinatas
edere queat; ita etiam quandiu Magnes
ferrum, succinum paleas, Rhabarbarum
bilem attrahit, tandiu vitam illis tribuere
sobria atque sicca sententia censeri debet,
non ebriosi hominis imaginatio. PH. Vi¬
tam igitur nihil aliud statuis, Chymista,