417
GERARDI DORN.
se? Authorem ipsum theriacam intelle¬
xisse probo, per ea quae scribit in com¬
positione theriacalis aquae, pro coralli
tinctura, germanicè vnd das aqua Ti¬
riacalis würdt also / Nim spiritum
vini zehen lot. Tiriac fünfflot / etc.
Notandum est hic (Tiriac) perc termi¬
nari, quia est accusatiuus, sicuti spiritum
vini, qui praecedit in accusatiuo: sed an¬
tea quum terminaret in [unclear], erat genitiui
casus, docet hoc articulus germanicus
praecedens (des). Docebis ne germa¬
nos Leo Gallus loqui germanice, pre¬
cor? ineptus admodum videri nedum,
sed palam esse non erubescis. Veneni re¬
sidui demum id euomis.
"Hic ego à Gerardo, & reliquis, huius salis
philosophici, aurique, & antimonij aliquam ex¬
plicationem, non nudam tantum narrationem
desidero: satis tamen inscitiae arguuntur, quòd
postea in Solis essentia quinta, ad spiritum i¬
stùm vini falso descriptum, nos relegant."
Expiscatoriam putas postulationem
facere, quasi quid nam alas in pectore
non intelligerem. Antea iactabundus
protulisti salia quaeque de quibusuis elice¬
re nosce te, his verbis.
Bb