417
APOLOGIA
"Sal quidem ad antimonij cristallinum, ex
puluere eius rubro confeci. Caetera genera sa¬
lium mihi sunt facilima, vt medicis quibus¬
dam huiis ciuitatis, atque honestissimis expe¬
rientia demonstraui: triplici ratione, hac
prompta, alia subtiliore, tertia subtilissima.
Quid opus est, vt à nobis vlterius
ea desideres explicari, quae tibi sal¬
tem notissima fore dicis? an ea nos i¬
gnorare putas, vel surrepticiè potius
credis addiscere, dum inscitiae nos ar¬
guis? Tacitè mendacij Theophra¬
stum & suos increpas: crasso modo ru¬
sticorum dixisses potius mentitos esse
nos, vt pariter tibi respondere licuisse,
falso commentata fore omnia, quae tu in
teophrastic pseudotheophrasticè sug¬
geris: praesertim quum falso dicis, in
Solis essentia quinta ad spiritum vini
falso descriptum nos lectores relega¬
re. Non sat scio quisnam calamum co¬
hibeat, quin te pro meritis tractem: ni¬
si vererer incontinentiae notam in¬
currere, profecto peius audires, quam
vnquam excogitare valeas. verùm
quid peius audire licet, quàm tuum
Leonem ignominiae iugum, proprio
(quem