337
ANDREAE LIBAVII LIB. I. 87
posses contentus esse crassiore Minerua; ita
definiendam censerem, quod videlicet ars sit (scien¬
tiam pinde dicas) rerum in se concretarum (vt re¬
moueas ea, quę foris adhaerentia facili segre¬
gantur artificio) essentias essenatiarumque partes
per separatione intus conmistorum elaborandi, &
ad purissumum efficacissimuque perducedi, seu
omnino optimum in eadem specie efficien¬
dum. Hic enim artis finis primus & summus
est; quanquam non semper ad summum eius
gradum contendat, & non rarò subsistat in
sola partium per se segregatione elabora¬
tioneque; prout vsus in pręsens postulat. Nam
non tantum, integrę essentiae vtiles sunt no¬
bilesque, sed & quaeuis per se partium. Itaque
si dicerem artem essentias elementaris, na¬
tuta ad puritatem internam remotis alienis pro¬
ducendi, non aberrarem. Nec tunc mihi obijcias
huius finis ἀτυγίαν cum id potius diuina virtu¬
te quam humana, praesertim in hac vita possit fi¬
eri. Artis perfectio definitione exprimenda
est, siue in hac siue altera vita assequamur τὸ
βέλτιστον, modo id sit scopus quidam vltimus, ad
quem operando contendamus. Diuina autem
virtute scopum attingi, non abnuerim. Quid enim
praeclari habent artes omnes, si ademeris τὸ θεῖον?
Qui destillandi scientiam aut metalla transmutandi
methodum vocant, mancam definitionem pro integra
tradunt. Nec destillatio sola est chymiae, sed
quaedam eius operatio, nec metallorum meta¬
morphosis; vt ex praedictis facile colligere est.
F 4
Vide¬