337
88 EPIST. CHYMICARVM
Videmus item aliqua in natura similia artis o¬
peribus fieri, veluti cum solis calore ex pinguibus
exudat oleum, & similia. Ob hęc ars non perdit
dignitatem suam, sicut nec medicina cum multa
sponte conualescunt. Ars in multis naturam
exuperat, dum ad vsum pręstantissima reddit,
quae per se sibi relicta futura erant incommo¬
da, veluti spiritus vitrioli contestatur, quem
constat ventriculo gratum esse remedium, vbi à
putridis humoribus occupatur, aut nausea,
atonia & aliis quibusdam grauatur; atqui vi¬
triolum integrum illi est infestissimum. Ita arse¬
nicum venenum est arte elaboratum noxam
dediscit, vt ad vulnera possit tutò adhiberi.
Sed non addo plura. Si quid desideraueris in
data definitione; me admonebis. Non me
pudebit exercitiis literariis proficere, & o¬
culatiorem euadere. Vale.
EPIST. VIII. DE EADEM
DEFINITIONE.
AD M. IOH. CONRADVM ZIN¬
nium Oringensem med. Candidatum.
Non me latet τὺς ὁρίζοντας plurimum ab
ingeniorum censuris variis periclitari.
Minimum nobis notae sunt, rerum οὐσίαι. Defini¬
tio verò eas exigit vtpote quae τοῦτι ει expli¬
cationem quaerit. Non itaque facile est satis¬
facere alicui οὐσιωδῶς definiendo. Adiuncta
substantiarum & reliqua tanta in plaerisque
sunt varietate, vt vix etiam descriptionem à
repre¬