337
ANDREAE LIBAVII LIB. I. 119
ἐκ δʼ ἐμπειρίας, ἢαὶ ἐκ παντὸς ἡρέμῆσαντος τοῦ
καθόλου ἐν τῇ ψυχῆ, ἢ τοῦ ἐνὸς παρὰ τὰ
τολλὰ, ὁ ἐν ἄπασιν ἐν ἐνῇ ἑκείνοις τὸ αὐτὸ
τέχνης ἀργὴ καὶ ἐπστήμης. Ex experientia
principium est artis & scientiae, siue o¬
mnino vniuersali quiescente in anima,
siue singulari praeter multa, quod inest
vnoquoque vnum idem cum ipsis; qua¬
si velit in informatione scientiae, aut v¬
niuersalia pridem ex collectione indu¬
ctioneque singularium facta & in ani¬
ma reposita, esse respicienda, aut sin¬
gularia ea, quae cum in multis sint, v¬
nam tamen perpetuam habeant ideam,
sitque vnum pro omnibus. Qui itaque
chymiam velit constituere, illum opor¬
tet sensibus, & experientia pollere,
nec minus mente & intellectu diuitem
esse. Sed nec omne quod expertus est,
erit eiusdem artis essentiale. Itaque iu¬
bet philosophus compingere τα καθ αυ¬
τὸ quae sunt homogenea, exclusis omni¬
bus heterogeneis. Iuxta hanc doctri¬
nam nihil in chymiam recipietur, quod
non sit chymicum: Nihil nisi quod ve¬
rum. Omne enim falsum heterogene¬
um. Praeterea in omni quaestionum ge¬
nere, tantum quatuor sunt scientificae,
hoc est, quae per propriam causam rem ex¬
plicent. Scire enim est per causas cogno¬
scere, easque primas & immotas. Vna
est,
H 4