463
proprietates, clanculum irrepserunt. Gaudebant Potestates Hip¬
pocraticae, neglecta earum desideria, rursus Mortalibus placuisse.
Abditae uerò latebant, nec uia patuit, ad earum uitales prouin¬
cias perveniendi. Et. si quis neceßitate morborum, aegrotorum mi¬
sericordia & querelis, compulsus, Proprietatum inuestigationes,
auidius instituisset, confestim depositae fidei memor, Proprieta¬
tum potestates, uel nomine, saltem obscuro, donauit, uel guberna¬
tionibus Qualitatum subiecit. Qui uerò libertatis memores &
Pietatis, Experientiae difficultatibus, laborum assiduitate, me¬
ditationum frequentia, obscuritates Proprietatum aperire co¬
nabantur, & aditus faciliores demonstrare, Desertores, Empi¬
rici, & Circumforanei appellati sunt. Conatus quoque eorum di¬
splicuerunt, quia labores & sudores Medicorum requirere uide¬
bantur. Horum Collegia & consilia, ob difficultates, breui disci¬
pulos amiserunt. Multiplicantur interea morbi, & antiqui, ille¬
gitimi apparent, non respondentes descriptionibus Auorum. Dif¬
ficultatem admirantur Medici, remediorumque imbecillitates,
ad Experientiam, uel inuiti, confugiunt, à Mercatoribus ligna,
à Circumforaneis unguenta, auidè accipiunt, ad multorum mor¬
borum curationes: remediaque componunt, ex Manifestis & Oc¬
cultis. Deceret inprimis, humanae libertatis memoriam repetere,
& praesentium calamitatum necessitates aestimare: deinde ad
contemplationem Naturae, Causarum, & Proprietatum, acce¬
dere: neque ullis difficultatibus, sumtibus, uel laboribus, à tam
felici prouincia absterreri. Nulla uerecundia, Graecis uel Ara¬
bibus obstringimur. Aegrotorum serui sumus, quibus Medici¬
nam creauit Altissimus, & creatam, nostrae industriae commisit.
De