463
DE ORTV ET PROGRESSV AR¬
TIS MEDICAE MEDICO¬
rumque diuersis Sectis.
CAP. I.
Celebris est memoria Aesculapij, Podalyrij
& Machaonis apud antiquos: quòd di¬
uina & admiranda Medicae artis potesta¬
te, infirmitatibus humanis consuluerint;
quamuis incertum sit, qua medendi methodo & lege
usi fuerint. Primus Hippocrates inter eos quorum
memoria ad nos peruenit, declarauit artis suae Princi¬
pia, praedictionum & curationum causas ac modos
aperuit, obseruationesque medicas summa fide & dili¬
gentia posteritati reliquit. Artem uerò medicam ante
se inuentam fuisse, testatur ipse in Iuramento, ubi fi¬
lios praeceptorum suorum, à quibus hanc artem di¬
dicit, se fratrum loco habiturum iurat. Vixisse
quoque ijsdem temporibus alios Medicos, qui ex hy¬
pothesibus dissimilibus & longè dissidentibus, mor¬
borum causas & curationes deduxerint, constat ex
multis locis Hippocratis, in quibus aduersus dictos
Medicos, eorumque hypotheses disputat. Post Hippo¬
cratem, ad Galeni tempora, etsi plurimi intercesse¬
rint Medici, Asclepiades, Archigenes, Herophilus,
Diocles, Erasistratus: eorum tamen memoria in ob¬
scuro
A