463
PHILOSOPHICAE. 3
mentorum congressu deriuari. Contraria contrarijs
curari, calidum frigido, humidum sicco. Secundas
qualitates, ex primis mirabiliter deducit. Quatuor
humores Elementorum qualitatibus primis & secun¬
dis insignitos adiunxit: ex quibus subtilitate compen¬
diosa, morborum omnium elementalium, symptoma¬
tum curationumque causas & modos, deduxit. Hac ar¬
tis facilitate allecti quamplurimi, ut sunt humana in¬
genia à sudore ad otium plus iusto prona, neglectis
aliorum placitis & medendi rationibus, unum Gale¬
num totius Medicinae Ducem & Monarcham con¬
stituerunt: eiusque scripta in ordinem & nouas Centu¬
rias redegisse, honori fuit. Adiecerunt postea Arabes
obseruationes, & remedia quaedam Galeno incogni¬
ta protulerunt. Nostra aetate noua morborum co¬
hors, & antiquorum remedia in morbis nostris irrita
& uana, magnas in arte medica peperere controuer¬
fias: dum unusquisque ex Galenicis Principijs & tot
seculis custodita ac quasi per manus tradita Metho¬
do, tam insolentium Symptomatum, & cedere non
uolentium morborum, causas & curationes eruere
conatur. Itaque paradoxi morbi, paradoxos Medi¬
cos peperere. Fernelius ad totam substantiam confu¬
git, uel proprietatem occultam, ut & alij quamplurimi:
sed Principia, Methodum, & curandi leges à Galeno
positas, amplexus est nouos hos morbos solis alexi¬
terijs
A 2