463
4 IDEA MEDICINAE
terijs & occultis remedijs empiricè curandos asseue¬
rans. Singulorum placita accuratius rimari nostri
non est propositi. Satis fuerit, famosiores Sectas, &
eos qui fata Medicorum hactenus in Orbe guberna¬
runt, nominasse. Qui plura Medicorum genera co¬
gnoscere uoluerit, Plinium & Historicos consulat.
Quod ad altiores attinet Medicos & Philosophos,
qui diuiniore artis origine, potentioreque medendi
ratione usi sunt, quia mortalium consuetudine negle¬
cta, solitudines quaesiuerunt, famae popularis egre¬
gij hostes, Commentariaque reliquerunt, obscurita¬
tum & aenigmatum plena, apud uulgus ac populares
mortalium coetus, memoriam famamque in totum
amiserunt: quo fit, ut Historicorum Annales effuge¬
rint. Semen nihiloninus immortale, & perenni mul¬
tiplicatione in aeuum duraturum, relinquerunt. Ho¬
rum uestigijs insistens THEOPHRASTVS ille
PARACELSVS, nostris temporibus uniuersam
Medicinam immutauit. Elementorum naturas &
conditiones longè diuerso modo exponens, Genera¬
tionum ac Transplantationum doctrinam cumulatè
clareque proposuit. Astronomiae uitalis Methodum re¬
uocans, morborum Generationes & Transplantatio¬
nes alijs Mechanicis ascripsit, repudiata humorum
familia. Horum loco Mineralia introduxit, corporaque
omnia ex Mineralibus constare authoritate munda¬
nae