463
PHILOSOPHICAE 15
bentius ascripsi, quia facilius ab ijs persuademur, quę
consueta sunti et rudimenta quędam habet conducen¬
tia ad noticiam illius Balsami, Elementi, Seminis, Mu¬
miae, quod ego pronuntio fundamentum esse totius
Medicinae, & morborum omnium medicamentum
uerum ac solum, modò debita praeparatione, ab im¬
puritatibus separatum, matura uitalique potestate ornatum,
corporibus humanis adhibeantur. Et nisi hoc Semen in
Natura nobis relictum esset, frustra morborum curatio¬
nes aggrederemur: rectè caneremus incurabiles Po¬
dagras, Hydropes, Epilepsias, Lepras: amaritudinis
pocula, magna ęgrotorum anxietate Medicorumque tae¬
dio rectè misceremus, & cum Plinio iustè dubitaremus,
parens ne melior, an tristior nouerta fuerit Natura
homini. Dehac materia, re tam nobili & necessaria, ni¬
hil apud Galenum deprehendimus: quamuis in ter¬
dum totius substantię mentionem faciat, eximia actio¬
num potestate adductus, confestim tamen correctio,
ne hac utitur, se totus substantiae appellatione, nihil
aliud significare, nisi certam quandam commixtionem
calidi, frigidi, humidi, sicci. Fernelius palàm fateba¬
tur, in Natura excellentius quippiam contineri supra
uulgatas illas Elementorum qualitates, & in errore
uersari illos, qui omnium actionum causas ijs ascri¬
berent: sed, rerum difficultare perterritus, post longa
uiarum taedia, in ipso limine uictoriae adumbrata
uesti¬