463
IDEA MEDICINAE
20
uitales, & solida radice constantes procederent. Illis
neglectis, his, morborum generationes, ut & aliarum
rerum omnium ex terra iascentium exordia, inuicta
ueritate ascripsit. Quia uero saporum insignes diffe¬
rentias, hisce materijs adiunctas cernebat, ex eorum fa¬
milia nomina mutuatus est, dulce, acerbum, acidum,
amarum, &c. illud esse quod ualida potestate praedi¬
ctum sit, affirmans. His curationes & ortus morbo¬
rum absolui docet. Et quamuis puram Balsami natu¬
ram non exposuit prope tamen accessit, remediaque
constituit, quae nos posthac Specifica cruda appella¬
bimus in remediorum expositione, ubi haec omnia
copiosius clariusque explicabuntur. Secretiores Philo¬
sophi, qui Hermetem secuti, impuritatem à puro sepa¬
rare didicerunt, corruptibilem & foedam superficia¬
lium Elementorum naturam animaduertentes, purio¬
rem illam crystallinamque materiam, quintum Ele¬
mentum, Essentiam, Balsamum, Materiam perlatam,
& mille huiusmodi nominibus appellarum. Sed quid
Philosophorum decretis securi insistimus? Cum ijs
negotium nobis est, qui de his rebus ne per somnium
quidem hactenus cogitarunt. Igitur exemplis ex Na¬
turae officina desumptis, docendi sunt, in singulis re¬
rum ordinibus, quae Elementorum sinu fouentur,
contineri Naturam quandam radicalem, uitae Princi¬
pium, actionum fontem, foecunditatis authorem; Ge¬
nera¬