463
42 IDEA MEDICINAE
poreis, inanibus, uacuis, Lucem & seminales rerum
omnium Rationes, incomprehensibili Magia impo¬
suit Creator, uirtute Verbi & spiritus illius; qui super
aquas ferebatur Principia corporum adiungens,
quibus induerentur in mundanam scenam proditu¬
ra. Haec Elementorum uestimenta, oculos multorum
Philosophorum fascinarunt: nucleum deprehendisse
se rati, cortices & siliquas obtinuerunt. Rudis morta¬
litas, sensuum & corporum obscuris indicijs, de Ele¬
mentorum & Principiorum naturis, rebus tam diui¬
nis & excelsis, censuram fecit. Hoc fonte deriuata cla¬
des, uniuersam Philosophiam in quinauit, obscura¬
tis Generationum & Transplantationum legibus,
Mixtionum confusa lithurgia, fcecunda errorum
progenie, qualitatibus & imaginarijs complexioni¬
bus omnia repleuit. Et tandem inscitiae uentum est,
ut Elementa à Principijs discerni non possent, confu¬
sis proprietatibus, & promiscuè usurpatis. Hippocra¬
tes certè, uel quicunque author fuit libelli illius qui De
humana Natura circumfertur, fatetur in principio, se¬
de Elementorum naturis non altius scrutari, quàm
Medicinae usus & humanae Naturae conditio postu¬
larit. Demonstrauit igitur ex unico Elemento non
constare hominem, quia doleret: redarguens eos qui
ex solo Sanguine, Pituita uel Bile, humanam Naturam
componi asseuerauerant. Itaque de Elementis loqui¬
tur