463
PHILOSOPHICAE: 43
tur Principiorum commixtione foecundis: quibus
Elementi & Principii appellationem, in particulari
doctrina Generationum ac Transplantationum, pro¬
miscuè accommodare licet, Philosophorum libertate
& exemplo freti: notiones uerò rerum confundere, &
simplices Elementorum naturas, ex concretis & mul¬
ta ueste indutis aestimare, absurdum est. Concludit ex
Sanguine, Pituita & utraque Bile constare hominem:
haec esse Elementa, materiam, Principia, humanae na¬
turae: sanitatis & morborum causas hinc pendere: ex
his generari hominem, nutriri & conseruari. Interdum
dictis Naturis, calidi, frigidi humidi, sicci, appellatio¬
nem accommodat: dicens, Generationem fieri non
posse, nisi consentanea fuerint Principia, iustis Natu¬
rae ponderibus librata, ut nec calidum à frigido, nec
siccum ab humido superetur Appellationes enim
ex proprietatibus rerum subiectarum, opportunè
proposito seruientibus sumere fas est. Vbi uerò sa¬
nitatis & morborum ortus declarat, Sanguinem ad¬
ducit, Pituitam & utramque Bilem: horum permixtio¬
ne & mediocritate sanitatem custodiri: separationem,
abundantiam & defectum, morbos parere. Transi
mutationes ac separationes ex efficientia calidi & fri¬
gidi, ex aliorum hypothesi, antea absolui dixerat. Hanc
interpretationem consentaneam toti doctrinae Hippo¬
craticae, & praecipuè decretis quae in libello de Anti¬
qua
F 2