463
PHILOSOPHICAE. 49
generationum & transplantationum constantes lithur¬
giae absoluuntur. Haec continuitatem rerum custo¬
diunt, corporaque ad infinitatem, & hoc quod nihil est,
magno impetu labentia, stabili uirtute retinent. In his
pulchritudo, scientiae, artes, dispositiones Mechani¬
cae, figurarum & magnitudinu splendore conspicuae,
continetur. In his colores, sapores, odores & uniuersae
qualitates delitescunt: horum uirtute perfusa corpora
redduntur formosa, uiuentia, & multis illecebris obdu¬
cuntur, sensibus insidiaturis. Ex his actionum omnium
uigor & potestas deriuatur: coetera languida sunt,
ctionum impedimenta. Haec complexiones & pro¬
prietates rerum constituunt, multiplicationes mode¬
rantur, stabilitatem custodiunt, & mille huiusmodi do¬
tibus ornata sunt. Surda & cocca est omnis Philoso¬
phia, quae horum contemplatione neglecta, priuatio¬
nes, informes materias, & mortuas qualitates secta¬
tur. Etenim Elementorum cognitionem, sine his adi¬
pisci non possumus. Semina enim uel Astra, officia
Elementorum explicauere. Haec inuisibilia sunt, pura,
à coetu generationum & corruptionum separata: illa
nobiscum negotiantur, commorantur, sensibus (sed
Sapientum) saepe repraesentantur. Et quia corporum
commixtione, seminum uires contaminari, in hac re¬
rum lithurgia animaduertimus, puritatem illius Rei¬
publicae in qua sublatis corporum uinculis, sola tanquam
in pa¬
G