463
50 IDEA MEDICINAE
in patria habitant, quis non intelliget? uirtutem quo¬
que & supremum Balsami uigorem, cuius beneficio
incorrupta in aeuum custodiuntur, & Essentiae uitaeque
incomprehensibilem copiam, qua dum fruuntur,
nec esuriunt, nec sitiunt, nec alijs uim inserunt. Hu¬
iusmodi Elementorum proprietates, seminum natu¬
ra demonstrauit. Corporum Principia, Elemento¬
rum permixtorum conditiones, mixtiones, genera¬
tiones, sine exacta seminum noticia, deprehendi nul¬
lo modo possunt. Postremò in morborum curatio¬
nibus, quia remedia omnia perfecta & uniuersalia,
in radicali, uitali & seminali Naturae materia, in
Balsamo, in Astris contineri diximus: operae pretium
fuerit, Astrorum Balsami uel seminum naturam
summa diligentia perscrutari: nec ulla, Materiae uel
Formae uel Priuationis, uel caliditatis, frigiditatis,
humiditatis, siccitatis interpellatione; ab hac prouin¬
cia excusabimur. Itaque differentias & proprietates
seminum, quatenus compendij ratio admiserit, sub¬
nectemus: plurima consultò praetereuntes, quae Me¬
dicinm & mundanarum rerum oeconomiam tran¬
scendunt. In Elemento coclesti uel igneo, quia semi¬
na obtinuerunt corpora perfectissima, Indiuidua
quoque similia produxerunt, in saeculum duratu¬
ra, ut Solem, Lunam, Planetas, & astra omnia. Pro¬
uidentia & bonitate Creatoris factum est, ut inuisi¬
bilia