463
PHILOSOPHICAE. 55
getaque Repub. delituisse, non ex mortuis fontibus te¬
merario radiorum, atomorum, qualitatum congressu,
prodijsse. Horum omnium natura manifestius declara¬
bitur in Generationum & Transplantationum doctri¬
na. Nunc proprictatum tam diuersarum nomina, & no¬
minum notiones rebus inhaerentes explicabimus: qui¬
bus omnibus coniunctis, astrorum uel seminum natu¬
ram compendiosè ante oculos subijciemus. Inprimis
occurrit seminis appellatio: quamuis angustam nimis
significationem apud uulgares Philosophos obtinue
rit hactenus. li enim solum id semen existimant, quod uisi¬
bili materia foecunditatem sui generis conseruare possit,
ut in animalibus perfectis, plantis quamplurimis. A re¬
liquis omnibus, mineralibus, metallis, astris coelestibus
& aëreis, semen auferunt: quia diuersitatem in mechani¬
co generationum processu non considerauerunt. Os¬
ficiorum immensa sunt discrimina. Neque eo modo
propagari decuit mineralia uel metalla, quo anima¬
lia & plantae propagantur. Coelestes quoque fructus &
aëreos, longè dissimiles esse oportuit. Quare officiorum
similitudine immutata semina, diuersorum Elementorum,
differentibus ornata corporib. magna generationum di¬
nersitate fructus suos produxerunt. Et quemadmodum in
animalib. et plantis nonnulla infoecunda sunt, quamuis in se
contineant uitale Principium, Semen, & innatum Balsamum:
ita quoque in procreationibus aquae & impressionibus
coeli¬