463
56 IDEA MEDICINAE
coeli, quaedam sunt steriles & euanidae, quamuis à ra¬
dicibus deriuentur, in quibus seminis ratio, & uitae
principium delitescit (Impressiones hae, Elementorum
officinas peperere, qualitatu adulterino imperio sub¬
iectas) quaedam uerò foecudae sunt, & Tincturam post
se relinquunt, definito temporum interuallo duran¬
tem: hinc morborum, Insectorum, & plurimarum re¬
rum exordia dependent. Si perenni uicissitudine, de¬
cretis digestisque temporibus fructus & Indiuidua hu¬
iusmodi, ex fontibus suis producunt (quod seminis
officium est) qua stoliditate, coelestibus, aëreis, aqueis
astris seminis appellationem denegabimus? Rursus
mutata rerum uice, astra in plantis & animalibus con¬
tineri docebimus, astrorumque appellationem horum
principijs consentaneam esse. Etenim siue statas mo¬
tuum periodos quaesiueris, in omnibus actionibus
naturalibus, herbarum, animalium & mineralium, in
alimentorum concoctione, excrementorum separatio¬
ne, in tota nutricatione, in augmentis, in procreationi¬
bus, motuum rata constantia & aequabilitas custodi¬
tur. Vitales pulsus, musicis pedibus & consonantia¬
rum rythmis alligatos quis nescit; Vhi tantam in coe¬
lestibus astris motuum subtilitatem inuenit humana
solertia? Morborum statos circuitus, menstruorum
excretiones, quae stabili motuum ordiue nominis usu¬
ram acceperunt, Oceani aestus, reciprocrationes, prae¬
tereo: