463
PHILOSOPHICAE. 57
tereo: nihil est in uniuersa inferioris huius naturae fa¬
milia, quod non innatis astris, totam Astronomiam
officijs prędestinatis accommodatam absoluere pos¬
sit, aetarum discrimina constituere, quietis & laborum
tempora gubernare, actionum, dimensionum, dura¬
tionum terminos & limites inuariabili decreto definire.
Rursus si efficacem agendi potestatem desideras, si ra¬
diorum repentinos impetus penetrationum autho¬
res: in animalium, plantarum ac mineralium Oeco¬
nomia cuncta inuenies. Quid igitur abhorremus
nimaduertentes astrorum appellationes rebus infe¬
rioribus adaptatas. Officium quod absoluit, nomi¬
nis triumphum promeruit. Radices rerum propter¬
ea dicuntur, quia in ijs fructuum, dispentationes, ma¬
turitates, totaque foecunditas mundanae arboris cu¬
stoditur. Et quemadmodum fructuum durationes
momentaneae, stabilitate radicum reparantur, statisque
temporibus mundanae Anatomiae restituuntur: ita
in seminibus, generationum & procreationum omnium
origines quiete delitescunt, utcunque silentio mortali¬
bus aestatis diuturnum desiderium produxerint. Quòd
si uitali potestate repleta, corruptiones impediant, con¬
trarietates concilient, corporum inclinationes ad pu¬
tredinem festinantes cohibeant, Balsami utique appel¬
latione meritò gandebunt. In summa, si coelestia di¬
cantur, rectè dicuntur: si terrestria nominaueris, haud
errabis:
H