463
60 IDEA MEDICINAE
Itaque Elementorum & seminum proprietates demon¬
strauimus: deprehendimusque etiamnum aliquid desi¬
derari, antea quàm ex fuis abyssis, in hac mundana sce¬
na, Generationum & Transplationum lithurgias
absolucre possent. Naturam igitur talem adiungere
oportuit, quae diuisspii proprietate, temporum, loco¬
rum omniumque dimensionum necessarias explicatio¬
nes admitteret: & quae uitalibus seminum potentijs
terminum constitueret, adęoque uniuersae Naturae fo¬
res clauderet. Haec est, corporum natura. Quamuis
autem sensuum inconsideratis arbitrijs, explicationem
habere uideantur obscuritate expeditam: nihilomi¬
nus, ubi originem, differentias & conditiones inqui¬
rimus, plurima occurrunt, quae multorum Philosopho¬
rum ingenia fatigarunt. Audax & improuida mortali¬
tas, inuisibilium cognitionem, sensuum ministerio si¬
bi pollicetur, cùm uisibilia & corporea eorum legibus
comprehendi non possint. Exteriia quaedam corpo¬
rum uestigia comprehensa sunt: ut proportiones; gra¬
uitates, colores, calores, frigora, odores, sapores, ma¬
gnitudines, figurae, numeri: quae tamen corporibus
aduentitia sunt. Horum facultate; Methodorum adum¬
bratione fertili, impia temeritate, inuisibilia; etiam coe¬
lestia, interpretari conamur: neque Gigantum infelix
audacia absterret. Quòd si originem tam corporum,
quàm qualitatum corporibus inhaerentium primò in¬
uestiga¬