463
PHILOSOPHICAE. 61
uestigaremus, rerum difficultate & maiestate admoni¬
ti, nequaquam tam breuibus mensuris tantam ampli¬
tudinem metiri nos posse confideremus. Etenim, qua¬
litatum, magnitudinum, figurarum, numerorum exor¬
dia, in seminibus contineri diximus: qua ratione in
generationibus producantur, demonstrari potest:
quamuis arduu sit insuetas tentare uias. Corporum
uerò principia et progressus si quis inquirit, protinus
defatigabitur, à locorum desertis solicitudinibus confe¬
stim abhorrente animo. Veretur enim, ne specierum
consuetis diuersorijs relictis, uacuitatum & infinitatis
abysso submergatur. Species uerò uniuersę, Rationes
sunt & seminum soboles. Ita ad alteram naturam uiae
omnes interceptae uidentur. Hinc famosae illae dubi¬
tationes de Materia prima: cuius conditiones multis
nominibus à Platone describuntur: appellat enim Spe¬
culum, receptaculum, nutricem, matrem, locum: & tamen
fatetur notionem eius esse ἀπτον μετὰ ἀναισθησίας καὶ νεθωλο
γισμῶ ληπτὸν. Aristot. Priuationem adiunxit tanquam sti¬
mulum Naturae, insatiabili appetitu, generationum
perpetuas uicissitudines promoturum. De his
alibi tempestiuius agetur: nunc instituti memores,
corporum origines, differentias & proprietates, qua¬
tenus Generationum ac Transplantationum doctri¬
na requirit, aperiemus. Dicemus igitur essentiam,
existentiam, uitam & actum Entium uniuersorum
Elemen¬
H 3