463
62 IDEA MEDICINAE
Elementa esse. Haec quo propius unitatem & fontem
Naturae attingunt, magis uniuntur: adeò ut in qui¬
busdam idem sit uita, essentia, actus & existentia, nul¬
la differentia, quam uel ratio animaduertere, uel sen¬
sus deprehendere possit, inter se discrepantia. Progre¬
dientia uerò, & ab unitate in multitudinem delapsa, se¬
parantur, & differentias demonstrant rationi manife¬
stas: etiam sensui, in ultimis rerum ordinibus. Itaque
Elementa & Semina, de quibus nunc egimus, in suis
fontibus quondam unita fuere, nec officiorum uarie¬
tate & multitudine (quibus una existentia, actu, uita,
essentia, satisfacere non poterant) distrahebantur. Po¬
steaquam uero aeternae legis immutabili decreto sae¬
culi mundani oeconomiam administrare iussa sunt,
officijs, existentijs, uitis, essentijs, separata sunt. Nec
somniare debemus ex confusione, Chaos, haec tam or¬
dinata prodijsse: sed ex aeternis diuinae sapientiae the¬
sauris. In hac prima Creaturarum constitutione, semi¬
na à suo fonte progressa, in alio fundari necesse fuit,
Neque hîc quiescere oportuit: sed fructuum constanti
multiplicatione, Generationu & Transplantationum
uicissitudines moderari, adeoque mudanae Reuolutio¬
nis comprehensas periodos absoluere. Si seminum
imagines peregrinari oportuit: Elementorum quoque
consentaneam imaginibus Naturam comitari aequum
fuit. Et quemadmodum semina in hac prouincia ge¬
nerationi