463
PHILOSOPHICAE. 63
nerationi subiecta à parentum suorum perfectione,
potestate & puritate plurimum discrepant: ita loca,
matrices, receptacula, nutrices, hîc obtinuerunt, à pri¬
morum Elementorum, domiciliorum, nutricum, &c.
simplicitate, uigore, uirtute, tantundem discrepantia.
Neque enim disiungi possunt: & officiorum similitudi¬
ne conspirant, suisque natis signaturas tribuunt ijsdem
legibus confoederatas. Proprietates enim utrinque,
analogicè tamen, inuiolatae custodiuntur, quantumuis
à conspiratione & unione primorum distare uiden¬
tur. Haec coniugij foedera faciunt, ut nunquam cor¬
poribus destituantur semina: quascunque magnitu¬
dines, figuras, distantias, numeros, explicare tenen¬
tur, momento, cogitatione citius, adsunt corporum
rudimenta officijs consentanea, aderuntque sine de¬
fectu, donec seminum expleta sit praedestinatio. Et
quia in singulis seminibus, dona sunt plurima, Sci¬
entiae & mechanici processus propè innumerabiles,
nec singula ijsdem momentis Materiae faciem occu¬
pare possunt, statis temporibus, Formarum copio¬
sa uarietate Materiam uestiunt. Qua uicissitudine,
stabilitatis opinionem, apud nonnullos Philoso¬
phos nacta est Materia: cum sit nihil minus instabi¬
le. Sed iam diximus comites esse indissociabiles.
Nunquam enim à seminibus destituentur corpo¬
ra: & corporum usurae uicissim seminum officijs in
aeuum