463
PHILOSOPHIGAE. 65
nisi quibus admixta est noua aliorum corporum tin¬
ctura: Terra quoque omnis, quae nec Mineralium, nec
herbarum seminibus grauida est. Multa sunt huiusmo¬
di corpora. Multis enim alimentum & domicilium
debent: alioquin uniuersa seminum genitura transplan¬
tationibus confunderetur. PARACELSVS interdum
dicit huiusmodi corpora destituta esse Arcanis: alibi,
non habere in se Cherionium Naturae, steriles saltem
qualitates Relollaceas innatas, in quibus nulla est con¬
fluentia, nulla conspiratio cum astris morborum: pro¬
inde nec ullam medicinam ex his confici posse. Ea¬
dem est sententia Hippocratis, in libello de Antiqua
Medicina, ubi profitetur, πάντα ἀπὸ δύναμεων γίνεσθαι, τὸ
θιρκὸν, ψυχρὸν, ξηρὸν, ὑγρὸν non esse τὸ μεγἀλην δύναμιν ἔχον:
propterea in his nullam esse uirtutem ad sanandos
morbos, &c. Sed de his in remediorum doctrina co¬
piosius agemus: rerum affinitate adducti, quia in or¬
dine eorum corporum continentur, quae Elemento¬
rum proprietatibus magis uestita sunt, hoc quo¬
que loco de ijs mentionem fecimus. Ab his diuersa
sunt corpora, quae seminum proprietates imitantur,
quarum impressiones foecundae sunt, & tincturam
post se relinquunt constantem. In his saporum, odo¬
rum, & qualitatum omnium uitalium uestigia mani¬
festè deprehenduntur. Et quamuis concurrant, cali¬
ditates, frigiditates, humiditates, siccitates: ab ijs ta¬
men
I