463
66 IDEA MEDICINAE
men actiones non procedunt: pro praesentia saltem
assistunt, Legatorum comites. In his corporibus sepa¬
ratio fieri potest uirtutum ab inualido, puri ab impu¬
ro. Immensam horum uarietatem Astrologi in Ele¬
mento coelesti, ad septem classes reduxerunt, animad¬
uertentes syderum omnium proprietates, uel Satur¬
ninas uel Martias, uel Iouiales, uel Solares, uel Vene¬
reas, uel Mercuriales, uel Lunares esse. Hos imitati
Philosophi fructus Elementi aquae similibus differen¬
tijs comprehenderunt. Herbarum quoque & om¬
nium Plantarum oeconomiam similiter dispensarunt.
Tertia corporum differentia haec est. Alia sunt ex¬
ordijs suis uiciniora, alia longius processere. Vicinio¬
ra ob naturae similitudinem, coelestia, spiritualia, uita¬
lia, ualida uegetaque appellantur: alia terrena, crassa,
concretaque mortua & inualida dicutur. Nihilominus
in una eademque natura coniuncta, mutationum uicis¬
situdine, spiritualia, corporum affectiones tandem ad¬
mittunt. Haec igitur differentia non amplius est cor¬
porum seorsim subsistentium: sed in compositioni¬
bus & constitutionibus Indiuiduorum confluentium:
quemadmodum in Generationum & Transplanta¬
tionum doctrina demonstrabimus. Quia uero corpo¬
ra omnium Indiuiduorum, ab Elementorum matri¬
cibus productorum, composita esse animaduerterunt
Philosophi: quaesitum est diu, quę sit natura, proprie¬
tas,