463
PHILOSOPHICAE. 77
serentias breui comparabimus: quibus instructi, actio¬
num causas sine obscuritate explicabimus. Nulla est
enim constans proprietas ullius corporis, quae non
uel in Sale, uel Sulphure, uel Mercurio eiusdem corpo¬
ris deprehendatur. Haec uera est corporum Analysis.
In hac Anatomia exercitatum oportet esse Medicum.
De officijs trium Primarum opportunius agemus in¬
doctrina Transplantationum & Mixtionum: ibi pa¬
làm fiet, qua necessitate tot & talia, ad corporum pro¬
creationem concurrere oportuit. Nec omnia ijsdem
locis tradi possunt. Scimus non paucas relictas esse
dubitationes: quid mirum? multa nescientes de mul¬
tis dubitare necesse est. Nihiloninus, si diligenter hęc
examinauerint, quae hoc Capite, de origine, differen¬
tijs & proprietatibus corporum attulimus, fores Na¬
turae reseratas, magna gratitudine tandem fatebun¬
tur. Iniquum est Naturae thesauros temerè prostitue¬
re: & exemplum Actęonis absterret. Qui potest
capere capiat: ea enim lege
DE
K 3