78
DE
GENERATIONE
RERVM
NATVRALIVM
ET
SEMINVM
Mechanica
Lithurgia.
CAPVT
VIII.
Elementorum
conditiones,
seminum
na¬
turam,
corporum
origines
&
proprietates
exposuimus
hactenus:
in
quibus
solida
to¬
tius
Naturae
fundamenta
complexi
sumus.
Tempestiuum
nunc
fuerit
explicare,
quo
pacto
haec
Principia
ex
fontibus
suis
progrediantur
mundanae
Oeconomiae
lithurgiam
dispensatura:
qua
potesta¬
te,
quibus
adminiculis,
quo
ordine,
Generationum
constantes
leges
absoluantur:
quo
pacto
ex
tam
pu¬
sillis
&
inuisibilibus
saepe
exordijs,
tam
uastae
corpo¬
rum
magnitudines
procreentur.
Differentia
quoque
Transplantationum
&
Generationum
exponenda.
Quae
omnia,
quia
Mixtionis
perpetuo
utuntur
mi¬
nisterio,
huius
quoque
natura,
quatenus
compendij
ratio
admiserit,
adiungenda.
Oportuit
sanè
hunc
Mundum,
adumbrata
generationum
perpetuitate
aeternitatis
imaginem
eousque
repraesentare,
donec
exhaustae
fuerint
Rationum
omnium
praedestinatio¬
nes
in
mundana
Reuolutione
absoluendae.
Itaque
cum
unius
corporis
uel
Indiuidui
natura,
tot
officijs
satisfacere
non
potuit,
admiranda
Creatoris
prouiden¬
tia,
inuenta
est
corporum
renouatio:
ut
nouorum
Indi¬
uiduorum