463
PHILOSOPHICAE. 79
uiduorum continenti suffectione Rationum proportio¬
nati fluxus educerentur. Hęc corporum renouatio Ge¬
neratio est, cuius fundamentum in semine consistit. Semen
enim in radicali materia fundatum, continuitatem Natu¬
rae custodit: caetera corpora, emerita, cruda, fugiunt, ad
uacuum festinant, corruptibilia quoque et omnibus im
pressionibus obnoxia sunt. Illud uerò si matricem na¬
ctum fuerit, uel locum suae naturae conuenientem, potesta
te mirabili nouu corpus sibi fabricat, officijs accommo¬
datum. Conuenientia loca Seminibus Elementa sunt. In
ijs enim fouentur, nutriuntur, augescunt & absoluun¬
tur. Corporum quoque Principia, Rationum praedesti¬
nationibus, Scientijs, Donis, suffectura, ibidem suppe¬
ditantur, & uitali fomentatione perfusa cuncta suscitan¬
tur. Elementa hoc loco à hobis dicuntur, non commu
nia illa totius Naturae corpora, Terra, Aqua, Aër, Fir¬
mamentum: sed proxima receptacula seminalis materię,
siue externa sint, siue innata, siue cauitates habeant, siue
non, siue solida, siue humida suerint: utplurimum tamen
humida sunt, ad similitudinem seminum, quae genera¬
tionum initijs spiritualia & humida esse oportuit. Pro¬
gressu temporis semina adolescentia in proprijs pro¬
uincijs similes Elementorum officinas sibi constituunt;
ad imitationem mundanae Reipublicae quibus fomenta &
debita hospitij iura repetunt. Itaque omnia uideneur pro¬
pter semina facta esse, & in ijs contineri totius Creaturę
dispen¬