463
90 IDEA MEDICINAE
scere, decrescere, occidere, rectè dicitur singulis men¬
sibus. Nisi enim congressu, mixtione, confluentia, ui¬
tales fluxus & impressiones nouas reciperet, uirium
aequabili potestate, corporis perpetuam simplicitatem
aemularetur. Illud Argumentum sterile est: Coelestia
si corruptibilia producunt, admittunt, &c. corrupti¬
bilia quoque erunt. Nec ualent exempla ex inferiori glo¬
bo desumta. Alius est Generationis modus, & Indiui¬
duorum insignis uarietas.
Pergit deinde Hippocra¬
tes in expositione uicissitudinum Naturae & circula¬
ri seminum proprietate, inquiens: φάος ζυνὶ, σκότος ἄδὴ φάος ἄ¬
δὴ σκότος ζυνὶ. φοιτὰ καὶ μετακινεῖται, κεῖνα ὤδε, καὶ τὰ δε κεῖοι. Γάσην ὤρην δια¬
πρήσοόμενα κεῖνα τὰ τῶν δε, τὰ δὲ ταῦ τα, κείνων. καὶ μὲν πρήσσουσιν οὐκσίδασιν,
δὲ πρίσσουσι, δοκέουσιν εἰδέναι, καὶ μὲν ὀρῶστι, οὐ γινώσκουσιν. ἀλλʼ οὐως αὐτοῖοσι πάν¬
τα γίνεταὶ, δὶ ἀνάγκην δείὴν, καὶ βούλονται καὶ μὴ βούλονται, &c. Hoc est:
Lux loui, tenebrę Orco, Lux Orco, tenebrae loui. Ac¬
cedunt & transmutantur illa huc, haec illuc. Omni tem¬
pore transigunt illa res horum, haec autem illorum: &
quae quidem faciunt non sciunt, quae uerò faciunt sci¬
re sibi uidentur, & quae uident non cognoscunt: atta¬
men omnia ipsis fiunt per Diuinam necessitatem, &
quae uolunt & quae non uolunt, &c. Quid Orcum uo¬
cet antea dictum est. Hîc louem opponit Orco. Ita quo¬
que Orpheus louem mundanae Reipub. pręfecit, eiusque
beneficio semina siue coelo, siue terris, siue ponto la¬
titantia mortalibus ostendi. Ζιῦ βασιλιῦ διὰσὴν κεφαλὴν ἐφάνη τά δὲ
ἐκα γαῖα θεὰ μύτηρ ὀρίωνθʼ νψυχέες ὅχθοι, καὶ πόντος, καὶ πάνδʼ ἐπόσα οὑρανὸς ἐντὸς ἔν
ταξι.