463
PHILOSOPHICAE. 91
ταξ . Signaturis seminum ornata corpora & pulchri¬
tudine uestita, lucis imaginem repraesentant: deflore¬
scentia uerò, seminumque uigore destituta, caligine obdu¬
cuntur. Hinc seminibus refluentibus, & coetus mor¬
talium relinquentibus, tenebrarum nomen impositum
fuit, consuetudine ueritatis Naturam uincente. Peren¬
ni hac rerum uicissitudine, communicatione, consen¬
su & amica officiorum conspiratione, leges munda¬
nae conseruantur. Etenim quae hîc in prouincia Io¬
uis lucent, ea imitantur faciunt, absoluunt, quae an¬
tea in Noctis quieta officina ab Exemplaribus defi¬
nita, constituta & decreta sunt: uicissim que quae ibi
uigent, horum foecunditatem, potestatem, agendi
modos, uitali continuitate in aeuum promouent.
Nec laboriosam sortem obtinuerunt: sine sollicitudi¬
ne, defatigatione, ratiocinatione, dubitatione, pen¬
sum absoluunt, Scientia ingenita, uitali, ipsa deni¬
que Essentia. Tales Scientiae quia cognitionis con¬
sensum & conscientiam non habent, dicuntur non sci¬
re ea quae faciunt, & tamen uidentur scire: operibus
enim documenta ponunt diuinae Scientiae. Rur¬
sus quae uident non cognoscunt, quia specierum
externa receptione Scientiam suam non possident.
Tandem omnium harum actionum uicissitudinem
& reciprocationum causas, diuinis uerbis adiun¬
git, dicens; φοετέόντων δ' ἐκείνων ῶδε, τῶν δέ τε κειος, οὐμμισγεμίνων
πρὸν
M 2