463
92 IDEA MEDICINAE
πρὸς ἄλλολα τὴν πεπρωμένην μοίρην ἕκαστον ἐκπληροὶ ἀν ἐπὶ τὸ μεῖζον καὶ ἐπὶ τὸ
μεἰον, &c. Hoc est: Omnibus inter se ultro citroque com¬
meantibus & conspirantibus unumquodque desti¬
natum fatum explere, limitibus suae Naturae custodi¬
tis: fierique à seminibus omnia per diuinam necessita¬
tem asserit, & quę uolunt & quae non uolunt. Haec est
praedestinatio illa à PARACELSO toties decantata.
Ab Orpheo similiter in Hymno Noctis adiungitur,
Δεινὴ γὰρ ἀνάγην πάντα κρατύνει. Idem Orpheus Naturam ap¬
pellat, πεπρυμένην (quo uocabulo utitur etiam Hippo¬
crates) quasi fatorum legibus ornatam. In ipsa enim
Naturae essentia insita est lex: estque ipsa Essentia quae
impellit, suscitat, moderatur omnia: & quia innata est,
decreta sua ualidius peragit. Progredientia semina
ad legis imperium; signaturas, Qualitates, Quantita¬
tes in Generationis lithurgia proferent, si aliorum
seminum confluentium tincturis & impressionibus
non impediantur, sic uoti compotes erunt. Validio¬
ribus uerò tincturis conssuentibus, mixtione signatu¬
rae mutabuntur; fietque quod non uolunt, seminum
Generatione in sterilem Transplantationem conuer¬
sa. Sed unde quaeso corruptiones, alterationes, nu¬
tritiones, augmentationes seminum proficiscuntur?
Respondit Hippocrates, θθορὴ δὲ πασιν ἀπʼ ἀλλήλων, τῷ μείζονι
ἀπὸ τοῦ μείονος, καὶ τῷ μείονι ἀπὸ τοῦ μείζνος, αὐξανεται δὲ καὶ τὸ μείζὸν ἀπὸ τοῦ ἐλασ¬
νον &c. Hoc est: Corruptio omnibus mutuò in¬
ter se est maiori à minore, & minori à maiore: & au¬
gescit