96
IDEA
MEDICINAE
non
ea
mobilitate
uigent,
qua
superiorum
semina¬
Itaque
tardas
habent
Generationum
progressiones,
difficiles
mixtiones,
&
reliquas
mutationes
his
affi¬
nes.
In
ipsis
quoque
procreationibus
terrenis,
ratione
seminum,
quaedam
celeres
habent
periodos:
ad
Exal¬
tationem
&
insequentem
declinationem
subitò
festi¬
nant.
Aliae
longioribus
interuallis
circuitus
absoluunt:
habent
enim,
ut
magnitudinis,
ita
durationis
quoque
innatam
legem.
Quatuor
itaque
illustres
Generatio¬
num
differentias
inuenimus
ratione
Elementorum
&
seminum:
Terrestres,
Aqueas,
Aëreas,
Coelestes.
Nec
difficile
nobis
erit,
Elementorum,
seminum
&
Principiorum
explicata
natura,
Gencrationum
pro¬
cessus
demonstrare.
Inprimis
seminum
uel
Radicum
notionem
huic
nostro
proposito
congruentem,
ex
am¬
pla
illa
Definitione
prius
proposita,
compendiosè
ad¬
ducemus:
cuius
ministerio
Generationum
mechani¬
cos
processus
facilius
expediemus.
Semen
itaque
est
uitale
Principium,
in
se
continens
Spiritus
mechanicos
&
Tincturas
uniuersae
Anatomiae
propriae
speciei,
quibus
suum
sibi
fabricant
corpus,
colores,
sapores,
qualitates,
magnitudines,
figuras,
&
reliquas
signatu¬
ras
consentaneas
officijs
&
praedestinationibus
prae¬
dictorum
spirituum
&
rei
producendae.
Quae
omnia
quia
mundanam
prouinciam
administrare
debent,
cor¬
pus
sibi
constituunt
Generationi
&
conseruationi
In¬
diuiduo¬