463
PHILOSOPHICAE. 97
diuiduorum aptum, quo contineri & conseruari pos¬
sunt, quod Prima materia, Radix, & fundamentum il¬
lius rei dicitur. Mirabuntur plurimi, nos more inso¬
lito, Dialecticorum neglectis praeceptis Definitiones
constituere. Iubent enim Materiam loco Generis in
Definitionibus collocare: nos inuerso ordine, Diffe¬
rentiam, Formam, τὸ τὶ ὴν ειναι , adeoque Essentiam loco Gene¬
ris posuisse. Etenim iuxta eorum Methodos dixisse¬
mus, Semen esse corpus spumosum, in quo contine¬
tur Spiritus proportione respondens Elemento stella¬
rum. Item, Semen est excrementum residuum, alimenti
utilis atque ultimi, perfusum spiritu & calore innato.
Sed certe confluentiam rerum, et causarum connexionem
non intellexerunt. Principia, Abyssos, Radices, Noctem
Orphei, Orcum Hippoc. Iliadum THEOPHRASTI,
magna Veritatis iactura praetermiserunt. Quòd si cate¬
nam auream Homeri, societatemque inuisibilis Naturę
cum uisibili animaduertissent, confiterentur utique, in
Principali esse hoc quod non est Principale, in Conti¬
nente Contentum, & fluens in eo quod non fluit, Poste¬
rius in Priori, Effectus in Causis, Simulachra in Exem¬
plaribus, &c. Itaque postrema corpora sensibus obuia,
inualida sunt, sterilia, mortua: etiam uulgi iudicio Se¬
minis appellatio illis negata est. Apud Philosophos
tritum est, cortices & siliquas non gignere. Quid igi¬
tur ipsis facultatem continendi, conseruandi, iniustè
tribui¬
N